Antinous (procus Penelopae)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Antinous (nomen)

Antinous (Graece Ἀντίνοος) Eupeithis filius[1] Ithacensis in Odysseae procorum Penelopae nobilissimus et audacissimus. Antinoo suadente proci Telemacho insidias fecerunt ut eum occidant [2]. Saepe Ulixem et Eumaeum laesit, cum Eumaeus Ulixem specie senis mendici indutum in palatium adduxisset. Pugnam Ulixis cum Iro Antinous instituit [3]. Prima sagitta Ulixes eum occidit, quae guttur Antinoi transfigit, cum ille poculum vini ad labia afferret[4]. Eupeithes pater Antinoi post mortem eius turbam Ithacensium contra Ulixem duxit, sed ab eo occisus est [5]. Erant qui Penelopem ab Antinoo corruptam esse dicebant, qua de causa Ulixes eum ad Icarium patrem misit, ubi Penelope a Mercurio Pana genuit[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hom. Od. I 379.
  2. Ibid. IV 660—672
  3. Ibid. XVIII 32—50.
  4. Ibid. XXII 8—21.
  5. Odysseae carmen ΧΧΙV.
  6. Apollodori Bibliothecae epitome, 7, 38.