Anticatholicismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Anticatholicus gryllus Ieremiae I. Crowley, 1913, sacerdotis munere dispensi

Anticatholicismus terminus est opinionis generatim negativae implacabilisque de Ecclesia Catholica Romana et interdum de eius membris.

Definitio et gradus[recensere | fontem recensere]

Intelligi potest motus iste tamquam forma specialis anticlericalismi.[1] Exempla motuum anticatholicorum maiorum erat sic dicta Pugna culturalis in Germania[2] et similia in Italia, Belgio et Helvetia.[3], Puritani post excommunicationem reginae Elizabethae I et Motus Ignorantiae (Know-Nothing Party) in America contra immigrantes Catholicos ex Hibernia et Germania oriundos.[4] Etiam societas Ku Klux Klan saeculo XX ineunte magis magisque catholicismum invectus est cui annis 1920 non pauci - et non solum in statibus meridianis - plaudebant.[5][6]

Periti historici in querelis culturalibus Europae saeculo XIX exeunte etiam reactionem in ultramontanismum et illuminationis reprobationem inter multos clericos vident. Insuper in ramis variis evangelicalismi anticatholicismus colitur, praesertim in communitatibus christianis maxime conservatoriis (Christian Right). In America Latina sectatores saepe theologiae liberationis se opponunt; itaque Ephraim Ríos Montt in Guatemala, quem praedicatores Americi septentrionales velut Ieremias Falwell et Pat Robertson movebant, tensiones maximas inter patricios protestanticos et plebem catholicam excitavit. Tunc archiepiscopus Marius Henricus Ríos Montt, frater dictatoris, in exsilium ire debuit.[7][8]

Liber Evangelizing Africa missionarii Ecclesiae universalis Regni divini (IURD) et demarchi Urbis Fluminensis catholicismum tantopere odiit, ut catholica daemonica appellavit.[9] Anticatholicus summus fuit e.g. Lyman Beecher.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Evan Haefeli (ed.): Against Popery: Britain, Empire, and Anti-Catholicism. University of Virginia Press, Charlottesville 2020, ISBN 978-0-8139-4491-3.
  • Claire Gheeraert-Graffeuille, Geraldine Vaughan (Hrsg.): Anti-Catholicism in Britain and Ireland, 1600–2000: Practices, Representations and Ideas. Springer International, Cham 2020, ISBN 978-3-030-42881-5.
  • Maura Jane Farrelly: Anti-Catholicism in America, 1620-1860. Cambridge University Press, Cambridge 2018, ISBN 978-1-107-16450-5.
  • Elizabeth Fenton: Religious Liberties: Anti-Catholicism and Liberal Democracy in Nineteenth-Century U.S. Literature and Culture. Oxford University Press, Novi Eboraci 2011, ISBN 978-0-19-538409-3.
  • Manuel Borutta: Antikatholizismus: Deutschland und Italien im Zeitalter der europäischen Kulturkämpfe. Editio altera emendata. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2011, ISBN 978-3-525-36849-7.
  • Philip Jenkins: The New Anti-Catholicism: The Last Acceptable Prejudice. Oxford University Press, Novi Eboraci 2004, ISBN 978-0-19-517604-9.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lisa Dittrich: Antiklerikalismus in Europa: Öffentlichkeit und Säkularisierung in Frankreich, Spanien und Deutschland (1848–1914). Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2014, ISBN 978-3-6473-1023-7, p.14
  2. De hac summus pontifex Leo XIII encyclicam Iampridem promulgavit.
  3. Manuel Borutta: Antikatholizismus: Deutschland und Italien im Zeitalter der europäischen Kulturkämpfe. Vandenhoeck & Ruprecht, Gottingae 2011, ISBN 978-3-6473-6849-8, p. 11]
  4. Manfred Berg: Geschichte der USA. Walter de Gruyter, Monaci 2013, ISBN 978-3-4867-3741-7, S. 27-28
  5. Jeffrey Marlett: Anti-Catholicism. In: Peter Knight (ed.): Conspiracy Theories in American History: An Encyclopedia. ABC-CLIO, Santa Barbara (CA) 2003, ISBN 978-1-5760-7812-9, p. 67]
  6. Thomas Welskopp: Amerikas große Ernüchterung: Eine Kulturgeschichte der Prohibition. Ferdinand Schöningh, Paderbronnae 2010, ISBN 978-3-5067-7026-4, p. 418
  7. Guatemalan Church Fights Evangelical's Rise - The New York Times
  8. Efrain Rios Montt, former Guatemalan military dictator charged with genocide, dies at 91 - The Washington Post
  9. Rio de Janeiro elects mayor who said homosexuality is 'evil'