Anthropocentrismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anthropocentrismus (Graece ἄνθρωπος 'homo' + κέντρον 'centrum') est fides homines sapientes esse mediam vel maxime significantem telluris speciem (quae statum moralem vel pretium habere morali omnium organismorum aliorum statu maius), vel perceptionem et aestimationem realitatis ex cosmotheoria solum humana intellegendae esse.[1] Vocabulum pro humanocentrismo adhiberi potest, nonnullique hanc notionem dominatum humanum et exceptionalismum humanum appellant. Principium mediocritatis est contrarium.

Anthropocentralis mundi pictura. Pagina titularis primi voluminis libri Utriusque cosmi . . . Historia Roberti Fludd (1617–1619).

Invenitur anthropocentrismus in multis hodiernis culturis humanis et factis consciis penitus insitus. Notio magni momenti in ethica circumiectorum et philosophia circumiectorum est, ubi saepe habetur causa quaestionum ab operibus humanis intra oecosphaerium effectarum.

Multi autem qui anthropocentrismo faveant rem sic habitam negant, affirmantes validum propositum diuturnum agnoscere circumiecta sana quae sustinere potest humanibus necessaria esse, et rem veram esse anthropocentrismum levem.[2][3]

Nonnullae societates humanae per historiam humanam aliter animalia atque homines tractare solent, animalibusque utuntur ut hominibus varie prosint, per modos inter quos sunt lac, ova, caro, lana, vectura, vis, custodia, oblectatio. Hae res omnes, quae usitati mores humani per millennia et circa orbem terrarum fuerunt, nunc a nonnullis[4] anthropocentricae appellantur.

Videnda[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Anthropocentrism," www.merriam-webster.com (Merriam-Webster Dictionary).
  2. "Environmental Ethics: The Challenge of Environmental Ethics," in Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  3. "Environmental Ethics: Human Beings," Internet Encyclopedia of Philosophy.
  4. Laitos 2012:204.

Legenda[recensere | fontem recensere]

  • Bertalanffy, Ludwig von. 2015. General System Theory: Foundations, Development, Applications. Ed. retractata. Novi Eboraci: George Braziller. ISBN 9780807600153.
  • Boddice, Rob, ed. 2008. A history of attitudes and behaviours toward animals in eighteenth- and nineteenth-century Britain: Anthropocentrism: Humans, Animals, Environments. Praefatio Boria Sax. Lewiston Novi Eboraci: Edwin Mellen Press. ISBN 97807734490.
  • Chew, Sing C. 2008. Ecological futures: what history can teach us. Lanham Terrae Mariae: AltaMira Press. ISBN 9780759104532, ISBN 0759104530, ISBN 9780759104549 (charta), ISBN 0759104549 (charta).
  • Laitos, Jan. 2012. The Right of Nonuse. Oconiae: Oxford University Press.
  • White, Lynn Townsend, Jr. 1967. The Historical Roots of Our Ecologic Crisis. Science 155(3767):1203–1207.
  • Seigel, Michael T. 2003. Religion, science, and environment. Commentarius in conventu Societatis Medico-Legitimae Victorianae, Maio 2002 habitus. Pacifica: Australian Theological Studies 16(1):67–88. Brunsvici Australiae: Pacifica Theological Studies Association. PDF. PDF.