Anthophila

E Vicipaedia

Classis : Insecta 
Ordo : Hymenoptera 
Subordo : Apocrita 
Superfamilia : Apoidea 
Anthophila 
Latreille, 1804

Anthophila (< ἄνθος 'flos' + φίλος 'amicus'), sive Apiformes (Anglice bees), sunt inordinatum insectorum taxon in superfamiliam Apoideorum digestum. Quae animalia sunt insecta volantia, cum vespis et formicis arte conecta. Stirps est monophyletica intra superfamiliam. Sunt 20 000 fere specierum cognatarum, quae in novem familias distribuuntur[1]; plures autem species verisimiliter exstant, sed nondum descriptae. Inveniuntur species in omni orbis terrarum continente praeter Antarcticam, inque omni habitatione cui sunt plantae florentes ab insectis pollinatae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. B. N. Danforth, S. Sipes, J. Fang, et S. G. Brady (2006), "The history of early bee diversification based on five genes plus morphology," Proceedings of the National Academy of Sciences 103: 15118–23.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michener, Charles D. 2000. The bees of the world. Baltimorae et Londinii: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-6133-0.
  • O'Toole, Christopher, et Anthony Raw. 1999. Bees of the world. Cassell Illustrated. ISBN 0-8160-5712-5.
  • Witzany, G. 2014. "Communicative Coordination in Bees." In Biocommunication of Animals, ed. G. Witzany, 135–47. Dordrecht: Springer. ISBN 978-94-007-7413-1.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • Fossilworks