Antenor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mausoleum "Antenoris" dictum Patavii.

In Iliade Antenor est dux Troianus iam senior qui Priamo consilio adsistit[1] dum filii Iphidamas[2] et Coon[3] et Polybius et Agenor[4] et Archelochus et Acamas pugnant[5]. Uxor ei fuit Theano, Athenae sacerdos[6]. Ante bellum Ulixem Menelaumque, legatos Achaeorum Helenam repetitum venientes, hospitio domi coluit Antenor[7] et postea in consiliis Troianis reddendae Tyndaridis auctor fuit[8]. Poetae posteriores proditionis eum suspicabantur[9] ut qui Ulixem intra urbem occulte latentem agnoverit nec indicarit. Certe urbe capta a Graecis occisus non est sed Enetos, populum e Paphlagonia ortum[10] et post migrationem Veneti appellatum, in Italiam duxit ubi Patavium condidit.

De quo sic Vergilius (sunt verba Veneris ad Iovem)ː

 Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
unde per ora novem vasto cum murmure montis       
it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troia; nunc placida compostus pace quiescit

E multis Antenoris filiis Iphidamas et Coon Agamemnonis manu perierunt, Archelochus[11] vero et Laodamas[12] Aiacis Telamonii manu, Demoleon Achillis manu[13].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias III.148-155
  2. Ilias XI.218-247.
  3. Ilias XI.248-263.
  4. Ilias XI.59-60 et XV.340 et XXII.544-600.
  5. Ilias II.822-3. XII.99-100. XIV.463-486. XVI.342-344.
  6. Ilias VI.298-300.
  7. Ilias III.203-224.
  8. Ilias VII.345-354. Ovidius, Metamorphoses XIII.201.
  9. Anna Fontes Baratto, "Conditor et/ou proditor : figures de l'exilé en héros fondateur. À propos du chant XXXII de l'Enfer et de l'Épître V de Dante", Arzanà. Cahiers de littérature médiévale italienne, 2013ː 253-283
  10. Ilias II.851-5. Plinius Maior VI.2.5 et XXXVII.11.43. Secundum Plinium (III.23.130) Cato in Originibus primus huius fabulae auctor fuit.
  11. Ilias XIV.463-474.
  12. Ilias XV.516-517.
  13. Ilias XX.395-400.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Lucía Adriana Liñares, "El discurso de Anténor en la Ilíada", Classica, Revista Brasileira de Estudos Clássicos, 1995ː 173-180
  • Lorenzo Braccesi, La leggenda di Antenore da Troia a Padova, Patavii, 1984. Recensio critica
  • Ingeborg Espermann, Antenor, Theano, Antenoriden : ihre Person und Bedeutung in der Ilias, A. Hain, 1980 Recensio critica