Antennarius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Commerson's frogfish (Antennarius commerson) in Waikiki Aquarium.JPG

Superclassis : Osteichthyes 
Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Neopterygii 
Infraclassis : Teleostei 
Ordo : Lophiiformes 
Subordo : Antennarioidei 
Familia : Antennariidae 
Subfamilia : Antennariinae 
Genus : Antennarius 
Daudin, 1816
   
Palaeontologia
130–0 m.a.
Cretaceo ineunte – recens
Subdivisiones: Species
11, vide commentarium
Species typica

Antennarius est genus undecim[1] specierum piscium marinorum familiae Antennariidarum, qui pisces paene semper ad imum mare in aqua tenui inter 20 et 100 metra habitant.[2] Per orbem terrarum in aquis tropicis subtropicisque inveniuntur. Bene dissimulantes, praedam exspectant. Eis sunt escae, quas ad praedam attrahendam circummovent. Haud magni in oeconomia aestimantur, sed partes minores in commercio aquariorum agunt.[3] Antennarius commerson est prima huius generis species descripta, anno 1798.

Species[recensere | fontem recensere]

Imago Nomen scientificum Distributio
Antennarius biocellatus G. Cuvier, 1817 Indonesia, Nova Guinea, Insulae Salomonis, Philippinae, Taivania
Painted Frogfish.jpg Antennarius commerson Lacépède, 1798 Mari Rubro et Africa Australi ad Panamam, ad septentriones ad Iaponiam meridianam et Insulas Havaianas, ad meridiem ad Insulam Domini Howe et Insulas Societatis
Antennarius-hispidus-2.jpg Antennarius hispidus Bloch & J. G. Schneider, 1801 Africa Orientalis, India, Malaesia ad Insulas Moluccaa, ad septentriones ad Taivaniam, ad australem ad Australiam septentrionalem
Antennarius indicus L. P. Schultz, 1964 Africa Orientalis, Sinus Adenensis, et Insulae Seisellenses ad Indiam australem et orientalem et Srilanca, ad septentrionles ad Sinum Omanensem
Warty frogfish (Antennarius maculatus) (29830341227).jpg Antennarius maculatus Desjardins, 1840 Insulae Maldivae et Mauritius ad Indonesiam, Singapuram, Philippinas, Papuam Novam Guineam, et Insulas Salomonis
Frogfish ocellated.jpg Antennarius multiocellatus Valenciennes, 1837 Bermuda ad Insulas Bahamenses, per Mare Caribicum (et Antillas), et ante litus Americae Mediae ad Columbiam, Venetiolam, et Brasiliam ad australem usque ad Urbem Sancti Salvatoris
Antennarius pardalis (3060647796).jpg Antennarius pardalis Valenciennes, 1837 A Senegalia ad Congonem flumen
Antennarius pauciradiatus - pone.0010676.g028.png Antennarius pauciradiatus L. P. Schultz, 1957 Insulae Bahamenses, ante Belizam, Columbiam, Bermudam, Portum Divitem, Antiquam, et ante litus Atlanticum Floridae
Painted frogfish (Antennarius pictus) (44718125542).jpg Antennarius pictus G. Shaw, 1794 Mare Rubrum et Africa Orientalis ad insulas Havaianas et Societatis
Randalls Frogfish 2.jpg Antennarius randalli G. R. Allen, 1970 Iaponia, Taivania, Philippinae, Insulae Moluccae, Viti, Insulae Marsalienses, et Insula Paschalis
Hairy Frogfish.jpg Antennarius striatus G. Shaw, 1794 Litus Africanum, a Senegalia ad Africam austro-occidentalem, et solum una observatio ante Insulam Sanctae Helenae; etiam ante litus Novae Caesareae, Bermuda, Insulae Bahamenses, Sinus Mexici, et per archipelagos Maris Caribici ad litum australissimum Brasiliae. Mari Rubro et litore Africae Orientalis ad insulas Societatis et Havaianas, ad septentriones ad Iaponiam, ad australem ad Australiam et Novam Zelandiam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Species generis "Antennarius" apud FishBase
  2. Pietsch & Grobecker, Frogfishes of the World (Stanford University Press, 1987, ISBN 9780804712637).
  3. http://eol.org/pages/23888/details