Roman numeral 10000 CC DD.svg

Antenna (radiophonia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Animatio antennae dipoli dimidii undae undas radiophonicas transmittentis lineas campi electrici monstrat.
Electronicum anntennae signum.
Mobilis cellularis turris antennarum UHF cum multis antennis.
Antennae Yagi-Uda televisionis tectoriae frequentiis VHF et UHF late adhibentur.

Antenna in radiophonia est interfacies inter undas radioelectricas sese per spatium et tempus propagantes et fluxus oneris electrici in conductris metallicis moventes, cum transmittore aut radiophono adhibita.[1] Transmittor radiophonicus per transmissionem fluxum electricum terminalibus antennae suppeditat, et antenna energiam e fluxu radiat ut undae electromagneticae (undae radiophonicae). Antenna in receptione aliquid energiae undae radiophonicae intercipit ut fluxum electicum in suis terminalibus faciat, qui vicissim receptori adhibetur ut amplificetur. Antennae, necessaria omnium instrumentorum radiophonicorum elementa, adhibentur in emissione radiophonica, televisione emissa, radiophonia bivia, receptoribus, radar, telephonis gestabilibus, communicationibus satellitum, aliisque apparatibus.

Primae antennae anno 1888 ab Henrico Hertz, physico Germanico, excogitatae et factae sunt.

Origo vocabuli Gulielmo Marconi tribuitur, qui aestate anni 1895 antenna verbo Italianum 'longurium tentorii' significante uti coepit. Eius gratiae causa, investigatores radiophoniae et tunc vulgus verbum mox receperunt.[2][3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graf 1999: 29.
  2. Slyusar 2011.
  3. Slyusar 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Graf, Rudolf F. 1999. Modern Dictionary of Electronics. Mewmes. ISBN 0750698667.
  • Silver, Samuel, ed. 1984. Microwave antenna theory and design. Londinii: P. Peregrinus pro Institution of Electrical Engineers. ISBN 0863410170.
  • Slyusar, Vadym. 2011. The history of radio engineering’s term "antenna." VIII International Conference on Antenna Theory and Techniques. Kioviae, 20–23 Septembris, pp. 83–85. PDF. [1]
  • Slyusar, Vadym. 2012. An Italian period on the history of radio engineering’s term "antenna." 11th International Conference Modern Problems of Radio Engineering, Telecommunications and Computer Science. Leopoli-Slavske Ucrainae, 21–24 Februarii, p. 174. PDF. [2]
  • Stutzman, Warren L., et Gary A. Thiele. 2013. Antenna theory and design. Ed. 3a. Hoboken Novae Caesareae: Wiley. ISBN 9780470576649.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad antennam spectant (antennas, Antennas).
Wikisource-logo.svg Vide antennas apud Vicifontem.