Anscharius Aguad

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Anscharius Aguad
Res apud Vicidata repertae:
Anscharius Aguad: imago
Nativitas: 7 Maii 1950; Corduba
Patria: Argentina

Officium

Officium: member of the Argentine Chamber of Deputies
Munus: Politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Radical Civic Union

Anscharius Aguad, vulgo plene Oscar Raúl Aguad Beily (Cordubae in Argentina natus die 7 Maii 1950) est iuris consultus et politicus.

Filius tabernarii qui instrumenta musica tabulasque pictas venditabat, Anscharius Aguad alumnus est universitatis nationalis Cordubensis ubi iuribus studuit. Adiutor operam dedit iuxta Iosephum Severo Caballero Cordubensem qui princeps erat curiae supremae ab anno 1983 usque in 1990 iussu praesidis Radulphus Alfonsín. Aguad postea Cordubae et in urbe Corrientes apud regimina urbana et provincialia meruit, sed a die 10 Decembris 2005 annos decem legatus est camerae deputatorum nationalium pro provincia Cordubensi. Die 10 Decembris 2015 minister a communicationibus, deinde a die 17 Iulii 2017 minister a munitione factus est, praeside Mauritio Macri.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ministri munitionis Argentinenses (1983–)
Coat of arms of Argentina.svg
Radulphus Borrás 1983 • Rochus Carranza 1985 • Germanus López 1986 • Horatius Jaunarena 1986 • Italus Luder 1989 • Humbertus Romero 1990 • Guido Di Tella 1991 • Antonius Erman González 1991 • Anscharius Camilión 1993 • Georgius Domínguez 1996 • Ricardus López Murphy 1999 • Horatius Jaunarena 2001 • Iosephus Pampuro 2003 • Nilda Garré 2005 • Arthurus Puricelli 2010 • Augustinus Rossi 2013 • Iulius Martínez 2015 • Anscharius Aguad 2017
Capsae cognatae: Praesides Argentinae