Anna Golędzinowska

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anna Golędzinowska, plerumque Ania appellata (Varsoviae nata die 22 Octobris 1983), est mulier Polona, quae, aliquanto postquam adulescentula sedecim annorum in Italiam vitam meliorem ac minus pauperem quaerens se transtulerat, vestium ostentatricis munere fungi coepit et in spectaculis televisificis versari. Liber, quem ea de vita sua conscripsit et qui inscribitur Con occhi di bambina (quod "per puellae oculos" significat), mense Februario anni 2011 in publicum prodiit, sub quo titulo Italico de "amissae innocentiae conquisitione" in fronte libri est mentio. De auctricis conquisitione quidem agitur, quae extrema prope mali experta erat. Mesoropolim, in oppidum Bosniae et Herzegoviae ob opinatas Marianas apparitiones celebre, se iam Anna contulerat, cum mense Iunio anni 2011 de improviso operibusque quaestuosis renuntians illuc se recepit suae vitae mutationem constituens. Diu postea in eodem Herzegoviae oppido est commorata et fautrix facta est consociationis cuiusdam Cuori puri nomine (quod "Corda pura" vel "munda"[1] Italice significat) sponsorum castitatis ante matrimonium servandae provectioni dicatae[2]. Huc illuc praeterea, praesertim in Italia, ad testimonium de vita conversioneque sua religiosa ac morali perhibendum et ad eandem sodalitatem Cordium mundorum fovendam annis insequentibus itinera faciebat.

Notae[recensere | fontem recensere]