Latinitas nondum censa

Мёртвые души

E Vicipaedia
(Redirectum de Animae mortuae)
Jump to navigation Jump to search


Editio prima "poematis"

"Мёртвые души" (tr. "Mërtvye duši"), scilicet "Animae mortuae", est opus litterarium scriptoris Russici Nicolai Gogol, ab eo ipse ut "poema epicum in prosa" definitum. Fabulam ab Alexandro Puškin datam evolvens, Gogol opus suum anno 1835 Petropoli in Russia scribere incepit, et anno 1836 in Helvetia, dein in Lutetia Franciae et Romae in Italia continuit.

Cuius tria volumina creare vellet, sed solum volumen primum edidit (anno 1842). In hoc volumine narratum est de actis Pauli Čičikov, olim functionarii versuti in teloneo, se feudalum volentis fieri. ille "animas mortuas" (i.e. agricolas servos mortuos, qui secundum documenta etiam inter vivos numerentur) acquirit, ut dein se de iure possessorem multorum servorum declaret.

Gogol, cum in patriam revertisset, Animas mortuas scribere continuebat, sed opere suo minime satiatus est anno 1852, aegritudine affectus, manuscriptum voluminis secundi (anno 1840 incepti) poematis combussit.

Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!