Anguish Languish

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anguish Languish (Anglice, ab English language, sed ad verbum 'Angor Languor') est lingua artifex ex lingua Anglica ab Howard L. Chace ficta, qui suas fabulas et poemata in libro Anguish Languish collegit (Prentice-Hall, 1956).[1] Quae revera non est lingua naturalis, sed translatio homophonica ut opus festivum excogitatum. Exemplum: Mural: Yonder nor sorghum stenches shut ladle gulls stopper torque wet strainers. Quod significat: 'Moral: Under no circumstances should little girls stop to talk with strangers'.

Chace hanc linguam sic explicavit: "Anguish Languish solum in verbis Anglicis purissimis consistit, et eius principalis finis est miram demonstrare versatilitatem linguae qua paene aliquid, si necesse est, aliud ultra significare fieri potest."[2] Eius fabula "Ladle Rat Rotten Hut" est "Little Red Riding Hood" rescripta, verbis similiter sonantibus in locum primorum fabulae verborum substituentibus. Chace, professor Francicae, "Ladle Rat Rotten Hut" anno 1940 scripsit ut intonationem Anglicae dictae demonstraret paene esse tam significationem quam verba ipsa. Fabula prima edita est in "Cityside," columna Eugenii Sherman in diario Los Angeles Times anno 1953; reimpressa est in San Francisco Chronicle et in primo fasciculo magazinae Sports Illustrated anno 1954.[3][4]

Liber[recensere | fontem recensere]

Arthurus Godfrey ad microphonum CBS anno 1938 alloquitur.

Postquam Arthurus Godfrey "Ladle Rat Rotten Hut" in uno ex suis programmatibus legit, milia petitionum fabulae exemplarium editionem fabularum et nutricularum cantilenarum Chaceianarum in libro Anguish Languish commoverunt, adumbrationibus artificis Hal Doremus ornato.[1]

In lingua Anguish Languish, in loco nonnullorum verborum textus recti, unum verbum substitui potest (exempli gratia, evanescent ex if it isn't), et vicissim in loco unius verbi longioris nonnulla verba substitui possunt (on forger nut pro unfortunate). Omne verbum in plurimis dictionariis collegiatis inveniri potest, verbo icer excepto (quod autem in Merriam-Webster's Unabridged invenitur).

Quamquam textus ob propositum serium scriptus est, eius proprietates festivae praeteriri non possunt, praecipue locutiones notiones attingens quae non in fabulis traditionalibus inveniuntur ("A nervous sausage bag ice!" pro "I never saw such big eyes!") et adiectiones torquentes quas Chace ipse argumento addidit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Chace 1967.
  2. Anglice: "The Anguish Languish consists only of the purest of English words, and its chief raison d'être is to demonstrate the marvelous versatility of a language in which almost anything can, if necessary, be made to mean something else."
  3. "Parlor Sport," Sports Illustrated, 16 Augusti 1954, pp. 25–26.
  4. "Events & Discoveries," Sports Illustrated, 20 Augusti 1956.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chace, Howard L. 1956. Ladle Rat Rotten Hut. Pittsburgi: Oldstyle Press. OCLC 49208995.
  • Chace, Howard L. 1967. Anguish Languish. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall. OCLC 2539398.

Audire[recensere | fontem recensere]

  • "Ladle Rat Rotten Hut," www.exploratorium.edu (plenus textus scriptus, cum nexu auditorio ad translationem ab Viviana Altman lectum)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]