Angilbertus Centulensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Angilbertus Centulensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 740; Aquisgranum
Obitus: 18 Februarii 814; Saint-Riquier

Officium

Officium: abbas
Munus: poëta, abbas, legatus, scriptor

Familia

Genitores: Nithard;
Proles: Nithardus

Memoria

catholicus (feriae die 18 Februarii)

Sanctus Angilbertus (natus medio saeculo 8vo - mortuus 18 Februarii 814) fuit abbas, vir publicus et poeta Francicus qui curiae Caroli Magni servit. Ortus e gente nobili, in schola palatina[fr] Aquisgrani sub Alcuinum eruditus est, ubi more scholae Homeri nomine nuncupabatur.

Cum Carolus filium suum Pippinum Italiam miserit ut Langobardos regeret, Angilbertus primicerius palatii, scilicet summus curiae minister, ei comitatus est, ubi regi adiumentum ad Italiam gubernandam familiaris praebuit. Ter quidem legatus ad papam missus est.

Anno 790, adhuc laicus, Centulensis (aliter Sancti Richarii nuncupatum) creatus est abbas, ubi propter praefecturam eius illustrissimam postea notus foret sanctus.

Angilbertus e filia Caroli Magni nomine Bertha duos filios genuit, Hartnidum et Nithardum, qui Historiarum libros quattuor scripsit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica
  • res de Angilberto in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)