Angelus Wagenstein

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Angelus Wagenstein

Angelus Raimundus Wagenstein (vulgo: Анжел Раймонд Вагенщайн) (natus die 17 Octobris 1922 Philippopoli) est Bulgaricus scriptor et moderator cinematographicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est familia Iudaica Sephardica. Exeunte e patria propter societatem suae familiae factionibus socialistis et communistis, vixit puerilitatem Lutetiae. Rediit ad suam patriam post amnistiam, et, adulescente se, organisationis antifascistae particeps fuit. Per Secundum Bellum Mundanum fuit captivus in castris laboris, ex quibus fugit ad militandum sub copiis partisanis. Capto et damnato capite anno 1944, liberatus est a copiis Sovieticis. Finito bello, studia cinematographiae Moscuae fecit et incepit cursum moderatoris cinematographici. Est creator circa 50 argumentorum pellicularum, documentariorum et animantium picturarum.

Hodie habitat Serdicae. Ducit uxorem, et sibi sunt duo filii.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Pentateuchus Isaaci (Петокнижие Исааково) (anno 2000)
  • Procul a Toleto (Далеч от Толедо) (2002)
  • Ave, Shanghai (Сбогом, Шанхай) (2004)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]