Latinitas bona

Angelopolis (Mexicum)

E Vicipaedia
(Redirectum de Angelopolis (Puebla))
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Angelopolis (Mexicum)
Res apud Vicidata repertae:
Angelopolis (Mexicum): insigne
Civitas: Mexicum
Zona horaria: UTC−6
Situs interretialis
Angelopolis (Mexicum): situs
Vide etiam paginam fere homonymam: Angelopolis

Angelopolis[1] sive Populus Angelorum[2][3] (Hispanice Puebla de Zaragoza sed cognomine Angelópolis) est urbs Mexicana et caput civitatis Angelorum, in qua incolae ad 1 600 000 habitant, quapropter Angelopolis habetur quarta urbs Mexici quod ad magnitudinem pertinet, Mexicopoli, Guadalaxara, Monterrey primum, secundum, tertium locum obtinentibus. Magister urbis est Luis Banck Serrato. Angelopolis est sedes archidioecesis Angelorum ecclesiae Catholicae Romanae.[3]

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen loci Navatlacum est Cuetlaxcōāpan scil. "colubris exuviae". Quo autem loco urbs nulla ante adventum conquisitorum Hispanorum exstitit. Castello securo media via quae ab urbe Verae Crucis ad Mexicopolim tendebat carente, novum oppidum die 16 Aprilis 1531 duce fratre Toribio de Benevento "Motolinia" conditum nomine puebla de los Ángeles scil. "populus Angelorum", anno insequenti ad dignitatem urbis elevatum est. Hunc originem indicant insignia Angelopolitana in quibus castellum ab angelis tuetur, rege et imperatore Carolo V litteris "K V" commemorato. Urbs nuncupationem modestiorem "populi" retinuit etiamsi anno 1862 ad honorem ducis militum Ignatii Zaragoza puebla de Zaragoza renominata sit.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

Pons de Ovando media urbe veteri Angelopolitana in regione urbana Analco visitanda
Bibliotheca Palafoxiana, prima publicarum Americae bibliothecarum, anno 1646 ab episcopo Ioanne Palafox condita
  1. Fontes nominis:
    • 1648 Breve S.mi. D.N. Innocentii X. in causa Angelopolitana Jurisdictionis in Indijs Occidentalibus Novae Hispaniae
    • 1653 Processus et finis causae Angelopolitanae
    • 1653 Breve S.mi. D.N. Innocentii X: continens nonnullas resolutiones ad favorem Illmi. & Rev. mi. D. Episcopi Angelopolitani : contra RR. PP. Societatis Jesu Provinciae Mexicanae in quatuor Congregationibus habitis, obtentas, necnon intimationem eiusdem Reverendiss Generali Jesuitarum, una cum reponsione pro illius observatione.
    • ca. 1700 Kalendarium perpetuum sanctorum, de quibus fieri debet officium in alma ecclesia angelopolitana, & dioecesi.
    • 1724 Acta provincialia s. Michaelis Archãg & ss. angelorum provinciae ordinis praedicatorum, in commitijs habltis [sic] in conventu s.p.m. Dominici Angelopolitono. [sic]
    • 1755 Acta provincialia sancti archangeli Michaelis et sanctorum angelorum eparchiae Ordinis praedicatorum, commitijs habitis in Convento s.p.n. Dominici angelopolitano die III. mensis maij anni MDCCLV. Pro natis in Hispania.
    • 1761 Confirmatio actorum capituli provincialis Provinciae Angelopolitanae
    • 1767 Acta, in commitijs provincialibus Angelopolitanae s. Michaelis Archangeli, et sanctorum angelorum provinciae Ordinis praedicatorum
    • 1770 Missa Gothica seu Mozarabica. Angelopoli, Typis Seminarii Palafoxiani,
    • 1770 prima oratio habita in regio ac pontificio Angelopolitano Seminario Sanct. Apost. Petri & Joann. in laudem angelici Doctoris D. Thomae Aquinatis
    • 1792 Sacra Rituum Congregatione Oxomen. Beatificationis, et canonizationis Ven. Servi Dei Joannis de Palafox et Mendoza, Episcopi prius Angelopolitani, postea Oxomen: elenchus actuum heroicorum
    • 1800 Acta capituli provincialis celebrati in hoc s.p.n. Dominici angelopolitano coenobio die decima septima maii anni Domini millesimi octingentesimi.
  2. Saeculum fere XVII, Cenotapha Ioannis a Palafox et Mendoza: "Hic Iacet Pulvis et / Cinis / Ioannes a Palafox / et Mendoza / Indignus Episcopus / Angelorum Populi / Rogate pro Patre Filii / Expecto donec veniat / Immutatio mea / Et in carne mea / Videbo / Deum Meum / -Job. 14.19 / Natus est cum Seculo / Obiit Anno MDC...
  3. 3.0 3.1 Cf. "Archidioecesis Angelorum" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. Denuo anno 2014 nomen grandiloquentius Cuatro Veces Heroica Ciudad de Puebla de Zaragoza rite attribuitur, scil. "quater heroica urbs populi de Zaragoza" (diploma).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Autocinetum Volkswagen "typi 1" ultimum, in officina Volkswagen Angelopolitana anno 2003 confectum
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelopolim spectant.