Stamen (botanice)

E Vicipaedia
(Redirectum de Androecium)

Vide etiam paginam discretivam: Stamen (discretiva)

Imago partes florales monstrans, cum staminibus ad dexteram.
Stamina Hippeastri in filamentis albis et antheris prominentibus pollen ferunt.

Stamen (-inis, n.) est organum floris quod pollen gignit. Stamina in tenui cauli filamento appellato et in anthera, quae microsporangia continet, usitate consistunt. Antherae usitatissime sunt bilobatae, et ad filamentum vel in basei vel in medio adligantur. Caro sterilis inter lobos connectivum[1][2][3] appellatur. Grex staminum androecium (e Graece: ἀνήρ [ánér] 'mas' + οἰκία [oikía] 'domus') nominata.

Anthera quattuor microsporangia usitate habet, quae loculi in eadem faciunt. Duo loculi in anthera in singulo loculo uniant. Microsporangio omne textum almum tapetum nominatum ac cellulae microsporainae matres diploidae in principio adsunt. Quae meiose sporas haploidas.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Adnotationes[recensere | fontem recensere]