Andreas Babiš

E Vicipaedia
Wikidata Andreas Babiš
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Babiš: imago
Andreas Babiš: imago
Andreas Babiš: subscriptio
Andreas Babiš: subscriptio
Nativitas: 2 Septembris 1954; Bratislavia
Patria: Slovacia, Cechia

Familia

Coniunx: Monika Babišová
Proles: Andrej Babiš Jr., Adriana Bobeková, Vivien Babišová, Frederik Babiš

Andreas, vulgo Andrej Babiš (Bratislaviae natus die 2 Septembris 1954) est mercator et politicus Cechiae.

Partim in urbe nativa (hodie ad Slovaciam, eo aevo ad Cechoslovaciam pertinente), partim Lutetiae et Genavae educatus est. Collegium commerciale Bratislavense frequentavit. Factionis communisticae sodalis fuit ab anno 1980 usque in 1989. Factionem Ano 2011 ipse condidit hodieque ducit. Legatus est camerae deputatorum a die 26 Octobris 2013. Minister a commercio meruit a die 29 Ianuarii 2014 ad 24 Maii 2017, primo ministro Bohuslao Sobotka. Factio sua in comitiis mensis Octobris 2017 vicit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Store norske leksikon
Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Babiš spectant.
Consilium ministrorum Cechicum Andreae Babiš 2017–2021

Andreas Babiš • Ricardus Brabec • Clara Dostálová • Ioannes Hamáček • Thomas Hüner (2017–2018) • Ioannes Kněžínek (2018–) • Petrus Krčál (2018–) • Tatiana Malá (2018–) • Ioanna Maláčová (2018–) • Lubomirus Metnar • Georgius Milek (2017–2018) • Jaroslava Němcová (2017–2018) • Martha Nováková (2018–) • Robertus Pelikán (2017–2018) • Thomas Petříček (2018–) • Robertus Plaga • Alena Schillerová • Martinus Stropnický (2017–2018) • Carola Šlechtová (2017–2018) • Elias Šmíd (2017–2018) • Antoninus Staněk (2018–) • Daniel Ťok • Miroslaus Toman (2018–) • Adam Vojtěch