Andrea Sailer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Andrea Sailer in litterarum atriis Literaturhaus Graecii, anno 2003

Andrea Sailer (nata Weiz in Styria anno 1972) est scriptrix Austriaca.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Universitate Carolo-Franciscea philosophiae et linguae Anglicae studuit rebus Americanis haud neglectis. Poemata, fabulas, mythistorias pangit et vulgat, quod fit aut in libro aut in florilegiis aut in periodicis. Praeterea eius symbolae saepe in radiophonia auscultari possunt, e.g. in rubrica cui titulus "Gedanken zur Zeit" (mentes de tempore datae).[1][2]

Anno autem 2001 Expositionem Styriae ditavit structione litterarum captanti cui titulus Vitae spiritalis: de fontibus septem ad fortitudinem ducentibus (Spiritueller Weg - 7 Quellen zur Kraft). Quas res in oratorio Emmanuel in ecclesia peregrinatoria Weizberg admirare potuisti.[3] Sailer usque nunc in oppido natali Weiz vitam degit velut scriptrix.

Anno 2018 librum XIV confecit, imaginem lyricam de vita quotidiana in Vico Sancti Vincentii Graecensis (VinziDorf Graz), ubi homines e margine societatis (e.g. alcoholi nimium dediti) vitam degunt. Argumenta de solitudine, infirmitate, morte Andream Sailer generatim captabant et captant. Insuper ipsa institutiones tales libenter iuvat atque hominibus infirmioribus succurrere solet. Andrea Sailer interrete minoris aestimans machina scriptoria antiqua ad libros scribendos utitur.[4]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • Einstweilen wird es Abend. Leykam, Graecii 2012
  • Von Käfern und Menschen. Leykam, Graecii 2007
  • Warteräume. Vier-Viertel-Verlag, Strasshof 2004
  • Gedanken zur Zeit Steirische Verlags-Gesellschaft, Graecii 2000
  • Saisonschluss, Leykam, Graecii 1998
  • Am Ende des Tages, Leykam, Graecii 1996

Honores allati[recensere | fontem recensere]

  • 1997 Literaturförderungspreis der Stadt Graz
  • 1998 Bertelsmann-Literaturkursstipendium
  • 2002 Österreichischer Frauenkunstpreis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notoj[recensere | fontem recensere]

Formula:Normdaten