Anastasius Murekezi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Anastasius Murekezi
Res apud Vicidata repertae:
Anastasius Murekezi: imago
Nativitas: 15 Iunii 1961; Nyaruguru District
Patria: Ruanda

Officium

Officium: Prime Minister of Rwanda
Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Rwandan Patriotic Front

Anastasius seu vulgo Anastase Murekezi (in pago Nyaruguru natus die 15 Iunii 1952)[1] est politicus Ruandae.

E gente Hutu ortus est sed, sicut ipse praetendit, origine ulteriori Tutsi, proavia a marito separata, iam puerulum nutriente, et apud Nyaruguru a domino quodam Hutuensi in servitutem mercenariam reducta.[2] Alumnus est universitatis Catholicae Lovaniensis ubi ingeniariam agronomicam studuit. Sodalis est factionis socialis democraticae. Minister civicus ab industria ab anno 2004, minister ab agricultura ab 2005, minister a labore ab 2008 meruit. Die 24 Iulii 2014 iussu praesidis Pauli Kagame officium primi ministri assumpsit, antecessore Petro Damiano Habumuremyi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Die 15 Iunii 1952: sic vita apud situm regiminis Ruandensis legenda. Anno 1961 natus secundum Statesman's Yearbook
  2. Senga (2016)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]