Anacreon

E Vicipaedia
(Redirectum de Anacreo)

Anacreon (Graece: Ἀνακρέων; Tei natus circiter anno 570 a.C.n., mortuus fere anno 485 a.C.n.) fuit poeta Graecus qui iambos et carmina elegiaca pepigit atque numeratur inter novem poetas lyricos.

Anacreon; Louvre

De vita[recensere | fontem recensere]

Occupantibus Asiam Minorem Persis, Anacreon traditur contra invasores anno 545 a.C.n. pugnavisse sed scutum amisisse suum;[1] confugit igitur in Abderam Thraciam, dein in Samum cliens Polycratis tyranni.[2]

Polycrate a Persis crucifixo anno 522 a.C.n., Anacreon se Hippiae et Hipparchi Pisistrati filiorum in regiam Atheniensem recepit, in qua magna erat erga homines doctos benevolentia. Anacreon in Thessaliam dein migravit, expulsis Athenis tyrannis 511/512 a.C.n.; probabiliter in Samum rediit et illic mortuus est.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Μεγάλῳ δηὖτε μ' Ἔρως ἔκοψεν ὥστε χαλκεὺς
πελέκει, χειμερίῃ δ' ἔλουσεν ἐν χαράδρῃ.
Magno iterum me Eros percussit, uti faber,
malleo, et in hiberno temperavit flumine.
(Fragmentum 25 Gentili)

Finxit Anacreon magnum carminum elegiacorum et iamborum numerum; Crinagoras Mytilenaeus in epigrammate scripsit Anacreontis opera filologum Aristarchum Alexandrinum disposuisse ac quinque voluminibus edidisse; in volumine sexto erant carmina parthenia.

Nobis omnino fere 200 tradita Ionice scripta fragmenta operum pervenerunt; in nonnullis Aegyptis papyris inventa sunt circiter quindecim fragmenta alia.

Argumenta praecipua carminum Anacreontis sunt lauta convivia (Graece: συμπόσια, symposia), leves amores liberi erga pueros (e.g. Cleobulus[3], Bathyllus, Smerdies et Megistes) seu puellas[4] atque fragilitas vitae more Mimnermi[5].

Modus scribendi maxime accuratus ac imaginibus figurisque litteralibus copiosus est, nec non expeditus; dimetris Ionicis Anaclomenis (seu Anacreonteis) et choriambis in primis Anacreon usus est.

De fortuna[recensere | fontem recensere]

Maxime Anacreontis habita scripta antiquitus sunt: Critias tyrannus in epigrammate Tiensi poetae nomen "princeps conviviorum" dedit; celebratur a Platone in Phaedro[6] unus ex maximis amoris cantoribus una cum Sappho; admodum eum C. Valerius Catullus aemulatus est in argumentis atque formis,[7] neque minus ipse Q. Horatius Flaccus.

Brevia 62 carmina Anacreontica vocata edita sunt anno 1554 atque diu vera habita; sunt autem imitationes scribendi modi argumentorumque in aetatibus hellenistica et imperii Romani et Byzantina fictae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Forsitan pro ratione scribendi, more Alcaei et Archilochi.
  2. Hoc inveniri in versibus ipsius Anacreontis non potest; tamen Herodotus scripsit in Historiis III, 121, 1.
  3. Vide fr. 5 G. et 15 G.
  4. Fr. 13 G., 28 G., 78 G.
  5. Vide fr. 36 G.
  6. Plato, Phaedrus 235c.
  7. E.g. valde simile est Catulli carmen 85 (Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris. / Nescio, sed fieri sentio et excrucior.) fragmento 46 G. Anacreontis (Ὲρέω τε δηὖτε κοὐκ ἐρέω, / καὶ μαίνομαι κοὐ μαίνομαι.; Latine: Amo et non amo, insanio nec insanio.).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. Lesky, Geschichte der griechischen Literatur, Bernae, 1957.
  • G. Guidorizzi, Lirici greci - Saffo, Alceo, Anacreonte, Ibico, 1993.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • M. L. West, Iambi et elegi Graeci ante Alexandrum cantati (Oxonii: Clarendon Press 1971-1972; editio nova 1989-1992; in uno volumine impressa 1998. ISBN 0-19-815266-3)