Amphitheatrum Romanum Baeterrense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hortus in circulo olim Amphitheatro Baeterrensi dedicato nuper elaboratus, a meridie visus
Ruinae Amphitheatri Baeterrensis a septentrione visae

Amphitheatrum Romanum Baeterrense, spectatoribus circiter 15 000 propositum, longus 110 metris, latus 90 metris, iuxta murum australem urbis Baeterrarum annis fere 80/90 p.C.n. aedificatum est in colle recentius colline Saint-Jacques appellata. Usque ad saeculum III frequentatum est; postea paullatim in ruinis cecidit, lapidibus aliunde adhibitis et praesertim ad ecclesiam S. Iacobi summa colle construendam. Saeculo XIII domus et officinae artificum ibi constructae sunt, viis urbanis Rue de la Jacquerie,[1] Rue Canterelles, Rue Gaveau, Rue du Moulin à Huile, Rue du Cirque[2] adiacentes. Ab anno fere 2000, ruinis effoditis, circulus amphitheatri in hortum conversus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hodie Rue Saint-Jacques
  2. Hodie partim Rue des Anciennes Arènes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amphitheatrum Romanum Baeterrense spectant.