Amphigenia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Amphigenia (Graece: Ἀμφιγένεια) urbs fuit Graeciae antiquae in regione Messenia sita. A Strabone urbem ad Hypsoeis amnem iacuisse ibique templum Latonae dicatum fuisse traditur. Homerus poeta in opere suo urbem Nestori regi Pyli attribuit. Etsi Pausanias tractus circa urbem inspectaverat nullam mentionem illius fecit, quare studiosi oppinantur eam iam saeculo secundo p.C.n. desertam fuisse. Eleani antiqui credebant Apollinem ibi natum esse. Situs urbis indagatoribus hodiernis adhuc ignotus est.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]