Amictus liturgicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Presbyter amictu se induit.

Amictus est vestimentum liturgicum quod presbyter circum collum et super umeros gerit ad missam celebrandam. Primum vestimentum est quo induitur ante celebrationem. Constat in panno linteo albato formae oblongae cum duabus chordulis affixis in angulis quibus circum pectus presbyteri ligatur. Amictus etiam geritur ab episcopis et diaconis, et ubicunque sit mos, ab aliis ministris minoribus.