Amata Farrah Fowler (persona ficta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mayim Bialik quae Amatam Farrah Fowler agit in Gracie Awards anno 2011.

Amata (vulgo Amy) Farrah Fowler est persona ficta, mulier neuroscientiae perita, in The Big Bang Theory, serie televisifica comoediae rerum status, a Mayim Bialik acta. Primum scaenam prodiit anno 2009 in ultimo tertii periodi episodio.[1] In principio simillima Sheldoni videtur: est quam maxime rationalis et consuetudinum humanarum inscia.

Constat eam adolescentem amicis eguisse, sed serie procedente in amicitiam Bernadettae et Penelopes (nec non aliarum seriei personarum) venit, quam rem maximi aestimat. Temporis decursu mores humanos melius cognoscit eosque plus intellegere coepit. Admiratione Sheldonis capitur, et primum amica, dein sponsa eius fit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]