Amadeus di Savoia Aosta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Princeps Amadeus, dux Augustae

Amadeus di Savoia Aosta, sive Amadeus Sabaudiae Dux, Italice plenius Amedeo Umberto Costantino Giorgio Paolo Elena Maria Fiorenzo Zvonimiro di Savoia (natus Florentiae die 27 Septembris 1943- Arretii obiit die 1 Iunii 2021), filius Aimonis Sabaudiae et Irenae Graeciae, a nativitate fuit princeps Sabaudiae et Croatiae duxque Apuliarum. A mense Octobri 1943 titulum regis Croatiae gerit (nomine regnali "Zvonimirus II") per asseverationem patris, qui eo mense se ab hoc titulo abdicavit. Anno 1945 id regnum ab Iosepho Broz Tito abolitum est. Patre anno 1948 mortuo Amadeus annum quintum agens titulum ducis Augustae (duca d'Aosta) reclamavit. A die 7 Iulii 2006 se ducem Sabaudiae proclamat (nonnullis abnuentibus) ob Victorium Emmanuelem, qui hunc titulum iam diu gessit, contra leges domus regalis in matrimonium motu suo intravisse. Eae dignitates lege constitutionali rei publicae Italianae non comprobantur. In Kalendis Julii, corpus suum in crypta regali, Basilicae regalis Supergae inhumatum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amadeum principem spectant.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!