Alveolus pulmonis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alveolus pulmonis
Anatomia microscopica
Alveoli pulmonis
Alveoli pulmonis.

Alveolus pulmonis in mammaliis est parva cavitas cupulata in partibus terminalibus post bronchiolos respiratorios, extrema arbori bronchialis, intra pulmonem. Intra alveolos permutatio gasorum aeris (haematosis) fit, in zona respiratora, ubi gasa, imprimis oxygenium (O2) et carbonii dioxidum (CO2), trans membranas alveolares transferuntur. Circumcincti sunt alveoli per retia capillaria.[1]

Alveolo tria cellularum alveolarium genera sunt: typus I, typus II, macrophagus alveolaris.

Superficie alveoli tensoactivum praecipue invenitur: surfactans pulmonale (activus superficiei agens), per cellulas typi II alveolares generatum.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Scarpelli E. M. (Augustus 1998). "The alveolar surface network: a new anatomy and its physiological significance". The anatomical record 251 (4): 491-527 .
  2. Veldhuizen E. J., Haagsman H. P. (Augustus 2000). "Role of pulmonary surfactant components in surface film formation and dynamics". Biochimica et biophysica acta 1467 (2): 255-70 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Sciencedaily de alveolos pulmonales. (Anglice)