Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alpha Crucis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alpha Crucis (α Cru, Acrux)
Collocatio Alphae Crucis.
Data observationis


(epocha J2000.0)

Ascensio recta 12h 26m 35.90s
Declinatio −63° 05′ 56,73″
Constellatio Crux
Magnitudo apparens +0,77
Magnitudo absoluta - 4,1
Distantia 320±20 alm
Classis spectralis B1V

Alpha Crucis (α Crucis, α Cru, saepe et Acrux) est stella constellationis Crucis. Constellationis huius stella clarissima est et decima tertia clarissima caeli nocturni. A Sole circa 320 annos luce mensos distat. Stella trinaria vel etiam quaternaria est; stellae eam componentes α1, α2, α3 (aut α Cru A, α Cru B, α Cru C) nominantur.

α Cru A et α Cru B[recensere | fontem recensere]

α1 et α2 in telescopio separate videri possunt; magnitudo earum apparens +1,33m et +1,75m est. 4 secunda anguli vel 430 unitates astronomicae distantia inter eas est.

α1 ipsa stella est binaria spectroscopica; stellae eam componentes massam habent altera decies et altera decies et quater Sole ampliorem; periodus sidericus systematis binariae 76 dies est. α1 stellae 1 u. a. inter se distant.

α Cru C[recensere | fontem recensere]

α3 subgigas classis spectralis B4 est; 90 secunda angularia a systemate α12 iacet. α3 solum optice cum α12 coniungi videtur; α3 a Sole bis longius (circa 640 a.l.m.) distare potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kaler, James B. (2002). "Acrux". The Hundred Greatest Stars. pp. 4–5. doi:10.1007/0-387-21625-1_2. ISBN 978-0-387-95436-3.
  • Thackeray, A. D.; Wegner, G. (April 1980), "An improved spectroscopic orbit for α1 Crucis", Monthly Notices of the Royal Astronomical Society, 191 (2): 217–220, Bibcode:1980MNRAS.191..217T, doi:10.1093/mnras/191.2.217

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alpha Crucis spectant.
Wikidata-logo.svg Data astronomica: "* alf Cru" apud SIMBAD.
  • Alpha Crucis (ab Iacobo Kaler scriptum)(Anglice)


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!