Alpha Andromedae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alpha Andromedae.

Alpheratz[1] sive Alpha Andromedae (α And), magnitudine apparente 2.06, a systemate stellari nostro 97 annis luce mensis distans, est splendidissima constellationis Andromedae stella. Inter stellas totius caeli splendidissimas quinquagesima quarta ordinatur, designatione HR 15.

Character "α Andromedae" anno 1603 in Uranometria ab Ioanne Bayero adsignata est. Ille autem stellam tam Pegaso quam Andromedae attribuit, nota duplici "Delta Pegasi" ("δ Peg") usque ad annum 1930 recognita. Stella etenim nomina Arabica duo habet, راس المراة المسلسلة Rās al-mar'a al-musalsala scilicet "caput vinctae" i.e. "Andromedae", سرة الفرس Surrat al-faras scilicet "umbilicus equi" i.e. "Pegasi". Ex hoc nomine Arabico designatio communis "Alpheratz" derivatur. Stellis α Andromedae et γ Pegasi signum Uttarabhādrapadā astronomiae Hinduicae definitur, zodiaci vigesimum sextum. Eisdem stellis asterismus Sinensis 壁宿 Bìsù "murus" constituitur, unde ipsa α Andromedae Sinice 壁宿二 Bìsù èr "muri altera" nuncupatur.

Stella visibilis α Andromedae systemate binario constituitur, periodo orbitali 96.7015 dies. Stella primaria, classi spectrali B8IVpMnHg, magnitudinem absolutam −0.19 massamque 3.8 massae Solis habet. Secundaria, classi spectrali A3V, magnitudinem absolutam 2.00 massamque 1.85 massae Solis monstrat.

Systema[recensere | fontem recensere]

  • Alpha Andromedae A
  • Alpha Andromedae B

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Data astronomica: "* alf And" apud SIMBAD.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alpha Andromedae spectant.


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!