Roman numeral 10000 CC DD.svg

Alpes Australes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alpes Australes hieme

Vide etiam paginam discretivam: Alpes (discretiva)

Alpes Australes[1][2] (Anglice Southern Alps, Maoriane Kā Tiritiri o te Moana) sunt montes Novae Zelandiae maximi, in insula Australi siti. Secundum litus occidentale insulae extenduntur et partem insulae magnam occupant. Iugum circa 500 chm longitudinis est. Valles saepe glaciariis opertae sunt, interdum et lacus glaciariis nutriti in vallibus siti sunt.

Lupini in ripa Ohau Lodge lacus in Alpibus Australibus

17 cacumina plus quam 3000 m alta in Alpibus Australibus sunt; altissimus est mons Cook[3], nomine Iacobi Cook nuncupatus, qui Alpes Australes anno 1770 vidit et descripsit; sed Abel Tasman anno 1642 primus Europaeorum iugum invenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vel Alpes Meridianae, vel Alpes Novae Zelandiae, — Ferdinandi de Mueller[de] Fragmenta phytographiae Australiae, vol. VIII, Melburniae 1872-74, p. 40
  3. E.g. Allani Cunningham Florae insularum Novae Zelandiae precursor..., in: The Annals and Magazine of Natural History, vol. IV, Londinii 1840, p. 109 (quamvis de monte Cook Australiae).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 43°30′0″S 170°30′0″E • GeoNames  • Encyclopædia Britannica