Aloysius Adamović

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aloysius Adamović
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 31 Iulii 1864; Arupinum
Obitus: 19 Iulii 1935; Ragusium
Patria: Croatia

Officium

Munus: botanista

Aloysius Adamović (Lujo Adamović) (natus Arupini in Histria die 31 Iulii 1864; mortuus Ragusae die 19 Iulii 1935) fuit botanicus. In Croatia educatus, in Serbia magister ludorum meruit, sed annis 1901–1905 hortum botanicum Jevremovac Belgradi direxit. Deinde usque in annum 1911 itinera botanica plura in Montem Nigrum fecit. Socius fuit Academiae Scientiarum et Artium Iugoslavicae Zagrabiae in urbe.

Sigla eius sunt "Adamov." et "Adamović".

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1896–1910 (editor) : Plantae balcanicae exsiccatae
  • 1911 : Die Pflanzenwelt Dalmatiens. Lipsiae: W. Klinkhardt
  • 1913 : Građa za floru kraljevine Crne Gore (Rad Jugoslavenska Akademija Nauke i Umetnosti, vol. 195). Zagrabiae
  • 1915 : Führer durch die Natur der nördlichen Adria. Mit besonderer Berücksichtigung von Abbazia. Vindobonae: Hartleben
  • 1929 : Die Pflanzenwelt der Adrialänder
  • 1933 : Die pflanzengeographische Stellung und Gliederung Italiens

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adamović Lujo in Österreichisches Biographisches Lexikon 1815–1950 vol. 1 (Vindobonae: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, 1957) pp. 5. (Theodisce)