Alope

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Alope (discretiva)

Alope fuit persona mythologiae Graecae, filia Cercyonis luctatoris qui viam a Megara Eleusin usque obsedit. Alope a Poseidone rapta filium Hippothoontem peperit. De Alopes historia tragoediae a Choerilo,[1] Euripide[2] et Carcino[3] olim exstabant; omnes autem hodie deperditae sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!