Alavardum

E Vicipaedia
(Redirectum de Allevard)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alavardum
Res apud Vicidata repertae:
Alavardum: insigne
Civitas: Francia
Locus: 45°23′37″N 6°4′27″E
Numerus incolarum: 4 124
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Allevard

Geographia

Superficies: 25.63 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Minucius

Tabula aut despectus

Alavardum: situs

Alavardum,[1][2] vulgo Allevard-les-Bains, est oppidum Francicum pagi Gratianopolitani valdani[fr] et commune 3 881 incolarum (anno 2012) praefecturae Isarae. Fuit usque ad annum 1789 mandamentum Delphinatus Viennensis. Ad ripas fluminis Breydae[fr] iacet. Hoc loco mercatus S. Michaëlis quotannis die Iovis circa diem 29 Septembris celebratur, quo die pastores ab aestivis montium descendere solebant.

Urbs thermaeque Alavardi saeculo XIX delineatae

Ibi fodinae officinaeque ferrariae a medio saeculo XV referuntur. Opera ferraria usque in annum 1974 fiebant. Fontes aquarum sulphuretarum ab anno 1813 adhibitae, ab anno 1848 a pluribus petuntur, suadente a principio Bernardus Niepce medicus. Ab anno 1883 usque in 1997 sub societate generali aquarum mineralium et balneorum marinorum, deinde ab ipso communi geruntur. Aedes Niepce anno 1894 ab architecto Adriano Henrico Jory designatus est. Ibi disordines viae respiratoriae, sed affectiones rheumaticae in aede Villiot, anno 1992 constructo, curantur. Aquae Alavardi saeculo XIX medio continebant acidi sulphydrici liberi 24.75 cc, acidi carbonici liberi et bicarbonatorum 97.0 cc, azoti 41 cc; calcis carbonicae 0.305 g, magnesiae carbonicae 0.01 g, natri sulphati 0.535 g, magnesiae sulphati 0.523 g, calcis sulphati 0.298 g, natri chloridi 0.503 g, magnesiae chloridi 0.061 g, acidi silicici 0.005 g per litrum;[3] hodie sulphidae chloridae sodicae calcicae carbonicae sulphydricae reportantur.[4]

Ranavalona III regina Madagascariae, Benedictus XV papa futurus, Nadar photographus, Iulius Massenet musicus, Eduardus Herriot politicus, pictores Hippolytus Flandrin et Cornelius van Dongen inter frequentatores thermarum Alavardi enumerantur, necnon scriptor Alphonsus Daudet qui res mythistoriae suae Numa Roumestan: moeurs parisiennes Alavardi per capitula tria evenisse fictus est.

Sculptor Petrus Rambaud Alavardi anno 1852 natus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Allevard ... Alavardum ... Alavare": p. 474
  2. "Alavardus ... Alavargus" etc.": p. 4. "in Aravardo" anno 731 fide fr:wiki
  3. Maximus Durand-Fardel, Dictionnaire général des eaux minérales et d'hydrologie médicale (Lutetiae, 1860) vol. 1 p. 69
  4. La médecine thermale

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Allevard: despectus in flumen Breydam[fr]
  • Guide d'Allevard-les-Bains et du Graisivaudan, Isère. Alavardi: Syndicat d'initiative de la station, 1895 Textus apud Gallica
  • Victor Bellin, Petite Histoire du Pays d'Allevard. Société des écrivains dauphinois, 1961
  • Maurice Collin, Le pays d’Allevard. Joué-les-Tours: Alan Sutton, 1999
  • Maximus Durand-Fardel, Les Eaux d'Allevard et les inhalations sulfureuses appliquées aux maladies de l'appareil respiratoire. Lutetiae, 1882 Textus apud Gallica
  • Georges Salamand, Allevard, la forêt déchirée: chronique des délits forestiers dans une vallée des Alpes françaises sous l'Ancien Régime et l'Empire. Editions du Fond-de-France, 1998
  • Thérèse Sclafert, Le Haut-Dauphiné au Moyen Age: Thèse pour le doctorat ès lettres. Lutetiae: Recueil Sirey, 1926 Textus apud Gallica
  • Thérèse Sclafert, L'industrie du fer dans la région d'Allevard au Moyen-âge. Gratianopoli: Imprimerie Allier, 1926

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alavardum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 45°23′37″N 6°4′27″E • GeoNames • "38006" apud INSEE