Jump to content

Alicia Vikander

E Vicipaedia
Wikidata Alicia Vikander
Res apud Vicidata repertae:
Alicia Vikander: imago
Alicia Vikander: imago
Nativitas: 3 Octobris 1988; Johannebergs församling
Patria: Suecia
Nomen nativum: Alicia Amanda Vikander

Familia

Genitores: Svante Vikander; Maria Fahl Vikander
Coniunx: Michael Fassbender
Proles: Mark Fassbender

Alicia Vikander (nata anno 1988) est actrix scaenica Suecica, quae cinematographicas et televisificas partes in Suecia et peregre egit. Anno 2010, pellicula Till det som är vackert ('Ad id quod pulchrum est') praemium Guldbagge meruit. Posthac ad curriculum internationale se prospere adplicuit. Anno 2015, pellicula The Danish Girl praemium Oscar ob femininas partes secundarias optimi generis meruit.

Alicia Amanda Vikander Gothoburgi die 3 Octobris anno 1988 nata est ex Maria Fahl Vikander scaenica et Svantone Vikander psychiatro, qui quidem mox diverterunt. Alicia ab anno 2004 ad 2007 in Schola regia ballandi Sueciae arti saltatoriae operam dedit, sed nimiis tergo pedibusque acceptis vulneribus ballationem relinquere debuit. Ideo in histrioniam incumbere constituit.

Alicia in pelliculis brevibus Suecicis et seriebus televisificis, sicut Andra Avenyn, partes agere coepit. Tirocinium posuit anno 2010 in pellicula Till det som är vackert. Deinde multas accepit operum oblationes internationales. Anna Karenina (pellicula 2012) prima fuit pellicula Anglica cui adfuit et tandem gratiam inter gentes sibi paravit. Deinde personam Annae Domscheit-Berg activistae politicae in pellicula The Fifth Estate (pellicula 2013) egit, quae de Iuliano Assange narrat.

Ab anno 2014 Vikander multis pelliculis celebribus adfuit, quas in indice separato numeramus, sed nonnullarum mentionem facere consentaneum est. In Testament of Youth personam egit Verae Brittain virginis, quae studia sua negligens primo bello mundano officia nosocomae bellicae praestare malit. In pellicula Ex Machina partes egit Avae, pulchrae androidis.

Anno 2015 adfuit pelliculae The Danish Girl, in qua personam egit Gerdae Wegener, uxoris, cuius maritus sexu permutato Lilia Elbe refecta est. Hac pellicula praemio Oscar adfecta est. Anno 2016, Vikander partes primas egit in pellicula Jason Bourne, quae speculatorum tumultus exponit. Eodem anno adfuit pelliculae dramaticae The Light Between Oceans, in qua primas partes egit cum Michaele Fassbender, cui proximo anno nupsit. In Tulip Fever (pellicula 2017), Alicia Vikander personam Sophiae egit, mulieris Amstelodamensis, quae aetate tulipomaniae saeculo XVII in consuetudinem delabitur cum artifice, cui propositum erat tabulam de ea et marito suo pingere.

Anno 2016, Vikander electa est, quae partes Lara Croft ageret in renovatione seriei Tomb Rider (pellicula 2018) a Metro-Goldwyn-Mayer et Warner Bros. producta.[1] Anno 2019 Vikander in Earthquake Bird fabula psychologica prodiit. Anno 2020 personam Gloriae Steinem feministae expressit in pellicula biographica The Glorias. Proximo anno Vikander in phantasia mediaevali The Green Knight et in fabula formidulosa Beckett adfuit. In Firebrand (pellicula 2023) personam Catharinae Parr reginae egit, et cum Catharina Blanchett in pellicula Rumours (pellicula 2024) prodit.

Index pellicularum

[recensere | fontem recensere]
  1. Kit 2016.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aliciam Vikander spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani •