Roman numeral 10000 CC DD.svg

Algol (stella)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Algol (β Persei)
Collocatio Algol stellae.
Data observationis


(epocha J2000.0)

Ascensio recta 03h 08m 10.13s
Declinatio +40° 57′ 20,33″
Constellatio Perseus
Magnitudo apparens +2,12
Magnitudo absoluta -0,15
Distantia 93 ± 2 alm
Classis spectralis B8V (A) / K02IV (B) /A5V (C)

Vide etiam paginam discretivam: Algol (discretiva)

Algol[1] (Beta Persei. β Persei, β Per, interdum et 26 Per) est stella constellationis Persei. In fronte Medusae Gorgonis capitis, quod Perseus manu tenet, in imaginibus veteribus splendet. Constellationis huius stella secunda clarissima est. A Sole circa 92,8 annos luce mensos distat. Geminianus Montanarius[it] anno 1667 adnotavit, ut magnitudinem apparentem Algol mutaret; haec prima observatio stellae mutabilis erat.

Stella trinaria est; stellae eam componentes Algol A, Algol B, Algol C (aut β Per A, B, C) nominantur.

Algol A et Algol B[recensere | fontem recensere]

Algol A et Algol B systema binarium artissime coniunctum componunt; nam distantia inter eas 0,062 unitatis astronomicae est, scilicet decies sexies brevior, quam distantia inter Solem et Tellurem. Periodus sidericus 2,86731 diei est. Stellae versantes eclipsem alterutrius invicem faciunt, qua de re magnitudo apparens Algol mutatur. Algol A stella seriei principalis est, et Algol B subgigas vetus, qui massam minorem habet; tamen volumen Algolis B maior Algole A est, quod accretione explicatur; explicatione nondum inventa haec res paradoxum Algolis nuncupabantur (nam quam massa stellae maior est, tam evolutio eius citior).

Algol C[recensere | fontem recensere]

Algol C in 2,69 u.a. a centro systematis Algol A et B versatur; periodus eius sidericus 681 dies est. Trium stellarum massa communis 5,8 massae Solis est (Algol A : B : C — 4,5 : 1 : 2).

Geminianus Montanarius, mutabilitatis Algolis inventor

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannis Bayeri, Uranometria, Augustae Vindelicorum, Christophorus Mangus, 1603, tabula XI; Joannis Elerti Bode, Uranographia, Berolini, Frideric. de Hahn, 1801, tabula principalis.
    Algol est vocabulum Arabicum الغول, quod monstrum, daemon malus significat. Sic mutationum lucis causa stella nuncupata esse videtur. Nomina Sinica vetera 大陵五 (Dalinu, Mausolei stella quinta) et 叠尸 (Deshi, Cadavera cumulata) erant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • O.J. Eggen, «An Eighteenth Century Discussion of Algol», The Observatory, 77 (1957), 191—197. (Anglice)
  • Jetsu, L., Porceddu, S., Lyytinen, J., Kajatkari, P., Lehtinen, J., Markkanen, T, Toivari-Viitala, J.: Did the Ancient Egyptians Record the Period of the Eclipsing Binary Algol - The Raging One?. In: The Astrophysical Journal. 773, Nr. 1, 2013, S. A1.
  • Allen, Richard Hinckley. Star Names: Their Lore and Meaning (revised edition) — Dover, 1963. — P. 332—333.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Algol spectant.
Wikidata-logo.svg Data astronomica: "* bet Per" apud SIMBAD. "02517" apud ARICNS.
Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!