Latinitas nondum censa

Alfredus Biliotti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Alfredus Biliotti (Anglice Sir Alfred Biliotti; natus 1833; mortuus 1915) fuit legatus et archaeologiae Britannicus.

Ut vicelegatus meruit Rhodi inter annos 1858 et 1873. Mense Iunio anni 1873 scripsit de eruptione ignium epistulam cuius summarium hic habes:

A despatch from Mr. Alfred Biliotti, British Vice-Consul at Rhodes (dated June 16, 1873), communicated by H.M. Secretary of State for Foreign Affairs, and relating to a volcanic outburst in the island of Nissiros, one of the Sporades, in which there existed a volcano supposed to be extinct. Shortly before June 10 new craters opened in this volcano, and from them ashes, stones, and lava were ejected; many fissures, from which hot water flowed, were produced in the mountain, and the island was daily shaken by violent earthquakes.
Nature, 20 Novembris 1873
Epistulae ab Alfredo Biliotti vicelegato Britannico Rhodi die 6 Iunii 1873 scriptae nobisque a ministro Britannico rerum externarum transmissae de eruptione ignium in insula Nisyro Sporadum. Ibi exstabat mons igneus quem omnes credebant exstinctum esse. Paullo ante diem 10 Iunii novae crateres in hoc monte aperiuntur, e quibus cineres, lapides, massae ardentes eiiciuntur; e multis fissuris in monte productis aquae calidae defluunt; terrae motus vehementes totam insulam cotidie quassant.
– convertit Vicipaedia

Postea fuit vicelegatus Trapezunte, legatus Cydoniae Cretae, legatus generalis Thessalonicae. Cydoniae habitabat dum novas res moverunt incolae annis 1889 et 1895-1898; Salonicae vidit initia contentionis Macedoniae quae in Bello Balcanico Tertio evenerunt.

Antiquitates excavavit Camiri (1858-1865) cum Augusto Salzmann; postea Ialysi (1868-1870), Satalae (1874) et apud Cirisli Tepe (1883).

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1909. La banque impériale ottomane. Paris.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. B. Mitford, "Biliotti's Excavations at Satala" in Anatolian Studies vol. 24 (1974) pp. 221-244.
  • Nadia Coutsinas, "À la conquête de Cnossos: archéologie et nationalismes en Crète 1878-1900" in European Review of History vol. 13 (2006) pp. 515-532.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!