Alexius Romanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sanctus Alexius sub scalis domus patriae sedens lotura perfusus (pictura Antonii Maulbertsch in ecclesia paroeciali Langenargen, 1732–1733).

Alexius Romanus sive Alexius Confessor (natus Romae aut Edessae; mortuus circa annum 430 Edessae; secundum Berns mortuus anno 417) fuit eremita et sanctus.

Legenda[recensere | fontem recensere]

Nomen Alexii a verbo Graeco ἀλεξέω (arceo, auxilior, opitulor) deductum est. Antiquissima vita Syriaca saeculi quinti eum Euphemiani senatoris Romani cum Aglaea filium fuisse narrat. Matrimonio iuncto et parentes et sponsam reliquit et Edessam fugit, ubi eremita vitam pauperem piamque degit, quare mox magno honore observebatur. Huic versioni antiquae nomen Alexii non est.

Legenda saeculi decimi narrat Alexium septendecim annos natum mendicum ante ecclesiam Edessensem vixisse. Cum aedituus visione cognovisset mendicum virum sanctum esse homines ad id incitavit, ut Alexium venerarentur. Alexius autem per mare fugit et tempestate Romam delatus est, ubi pater eius advenam mendicum non cognovit, benigne tamen in domum recepit. Septendecim annos Alexius sub scalis domus patriae habitavit incognitus a servis illusus. Cum mors appropinquaret, petita charta nomen vitamque suam litteris patefecit. In versione Graeca nemo nisi Honorius imperator litteras e manu eius demere potuit, aliis in versionibus solus papa aut sponsa. Infirmi autem, quacumque infirmitate affecti, tacto corpore statim curati sunt. Traditio Romana eum Romae sepultum esse vult, alii eum semper Edessae fuisse ibique sepultum esse dicunt, venerationem autem saeculo decimo Romam venisse.

Veneratio[recensere | fontem recensere]

Nativitas Sancti Alexii in ecclesia Catholica Romana die 17 Iulii celebratur, in ecclesiis Orthodis die 17 Martii, apud Monophysitas in Syria die 12 Martii.

Patronatus[recensere | fontem recensere]

Alexius est patronus peregrinorum, mendicorum, hominum erraticorum et infirmorum. Praeterea contra terrae motus, fulmina, tempestates et pestes invocatur.

Ab Alexio Congregatio Fratrum Alexianorum, ordo religiosus anno 1350 conditus, qui regulam Sancti Augustini sequitur et curae infirmorum se dedit, nomen trahit.

Tractationes litterariae[recensere | fontem recensere]

Legenda Alexii pluries a poetis tractata est.

  • in versibus:
    • Vie de Saint Alexis (Lingua Francica antiqua, saec. 11)
    • Conradus Herbipolensis: Alexius (Theodisce, 1275)
    • La Vida de sant Alexi (Lingua Occitana, saec. 14)
    • Historia e vita di Santo Alessio (1568)
  • in oratione soluta:
    • Hermannus de Fritschelar: Buch von der Heiligen Leben (1349)
    • Varela de Salamanca, J.: Vida de Sant Alexo (Hispanice; circa annum 1520)
    • Alexius unter der Treppe oder Geständnisse vor einer Katze. Mythistoria a Kuno Raeber conscripta. Darmstadiae 1973. ISBN 3-472-86336-6; postremo: Ullstein, Francofurti ad Moenum 1982. ISBN 3-548-26077-2
  • ludi scaenici:
    • Le Miracle de Saint Alexis (saec. 14 exeunte)
    • B. Diaz: Auto de Santo Alexio (Lusitanice; 1613)
    • Stephanus Landi (musica), Iulius Rospigliosi (postea papa Clemens IX, libellum): Dramma musicale Il Sant'Alessio (1632).
    • L. de Massip: Le charmant Alexis (1655)
    • Der verborgene Edelstein oder der heil. Alexius (1860)
    • Henricus Ghéon: Le pauvre sous l'escalier (1920)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gaston und Léopold Pannier: La vie de saint Alexis, poème du XIe siècle et renouvellements des XIIe, XIIIe et XIVe siècles, in: Recueil de travaux originaux ou traduits relatifis à la philologie et à l'histoire littèraire. Cinquième fascicule, Parisiis 1872
  • Margarete Rösler: Alexiusprobleme, in: Zeitschrift für romanische Philologie, vol. 53 (1933), p. 508-528
  • Melitta Hirsch: Alexiuslied und christliche Askese, in: Zeitschrift für französische Sprache und Literatur, vol. 58 (1934), p. 414-418
  • E. R. Curtius: Zur Interpretation des Alexiusliedes, in: Zeitschrift für romanische Philologie, vol. 56 (1936), p. 113-137
  • Margarete Rösler: Sankt Alexius, altfranzösische Legendendichtung des 11. Jahrhunderts, in: Sammlung romanischer Übungstexte, vol. XV, Halle/Saale: 4a. editio 1941
  • Hans Sckommodau: Zum altfranzösischen Alexiuslied, in: Zeitschrift für romanische Philologie, vol. 70 (1954), p. 161-203
  • Hans Sckommodau: Alexius in Liturgie, Malerei und Dichtung, in: Zeitschrift für romanische Philologie, vol. 72 (1956), p. 165-193
  • Franz-Wilhelm Servaes: Joseph Bripius. De laudibus sancti Alexii. Untersuchungen und kritischer Text, Coloniae Agrippinae 1966 (simul thesis 1966)
  • Klaus Berns: Das Leben des Heiligen Alexius. Aus dem Altfranzösischen übersetzt von Klaus Berns (prologo, annotationibus, bibliographia auctus), Monaci 1968: Wilhelm Fink Verlag
  • Friedrich Wilhelm Bautz: Alexius von Edessa. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL), vol. 1, Bautz, Hamm 1975. 2a. editio non mutata Hamm 1990, ISBN 3-88309-013-1, Col. 114.
  • Christoper Storey: An Annotated Bibliography and Guide to Alexis Studies (La vie de Saint Alexis), Genavae 1987. In interrete partim apud Google Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Romanum spectant.