Latinitas nondum censa

Alexius Rasumowski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexius Rasumowski
Res apud Vicidata repertae:
Alexius Rasumowski: imago
Nativitas: 17 Martii 1709; Czernihovia
Obitus: 6 Iunii 1771; Petropolis
Patria: Russia

Alexius Gregorii filius Rasumowski[1] (natus die 28 Martii 1709 in vico Lemeši, tunc Imperii Russici, nunc regionis Czernihoviensis Ucrainae; mortuus die 17 Iulii 1771 Petropoli) fuit rerum politicarum peritus Ucrainicus Russicus, comes (ab anno 1744) et marescalcus (ab anno 1756) Imperii Russici.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Quidam Alexius Rosum (Rozum), Cosacus Zaporoviensis, nomine mutato Rasumowski (Razumovskij), anno 1731, tempore regiminis imperatricis Annae, factus est cantor chori aulici Petropoli, et ibi paulo post notatus est ab Elisabetha, imperatoris Petri I filia. Quae, cum Rasumowski principissae placeret, eum initio cantor, dein musicus aulae suae fecit. Is gradatim amator Elisabethae atque dispensator primarius aulae eius factus est.

Anno 1741 (circa annum post mortem Annae imperatricis, quae regnum Ioanni VI infanti transtulit) Alexius Rasumowski fuit activus eversionis particeps, quae Elisabetham imperatrix Russica fecit, postquam officiis, titulis certisque aliis signis laudis valentibus atque possessionibus dignatus est. Praeterea, ut nonnulli putant, anno 1742 Elisabetham ipsam secreto in matrimonium duxit. Ad elationem familiae (imprimis Cyrilli, fratris minoris) maxime contribuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Алексей Григорьевич Разумовский, tr. Aleksej Grigor'evič Razumovskij; Ucrainice Олексій Григорович Розумовський, tr. Oleksij Hryhorovyč Rozumovs'kyj.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Rasumowski spectant.