Latinitas nondum censa

Alexius Losev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexius Losev
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Septembris 1893; Novocherkassk
Obitus: 24 Maii 1988; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Alexius Theodori filius Losev (Russice Алексей Фёдорович Лосев, tr. Aleksej Fёdorovič Losev; natus 22 Septembris 1893 in Novočerkassk, mortuus 24 Maii 1988 Moscuae) fuit philosophus et philologus Russicus Sovieticus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Losev anno 1915 studia sua in facultate historico-philologica Universitatis Moscuensis complevit. Dein in nonnullis institutis educationis favebat operi. Neoplatonismum, dialecticam Hegelianam, phaenomenologiam Husserlianam studuit. Ut discipulus Pauli Florenskij, philosophiam "onomatodoxicam" ("Deus non est nomen, sed Nomen est Deus") proclamabat. Anno 1929 cum uxore sua secreto vitam monachicam incepit (ut monachus Andronicus nominatus). Philosophiam idealisticam sustinens, anno 1930 librum nomine Dialectica mythi («Диалектика мифа») creavit. Marxismum et materialismum dialecticum negans, anno 1930 arrestatus, duos annos in "gulagia" incarcerabatur, ibi fere caecus factus. Anno 1932 Losev e carcere liberatus est. Postea philosophia materialismi dialectici utebatur, in opera sua verba citata Caroli Marx et Vladimiri Lenin introducens. Anno 1943 gradum doctoris philologiae obtinuit. Ab anno 1944 professor Instituti Publici Paedagogici Moscuensis fuit. Scripsit libros nonnullos de cultura antiqua, quorum notissimum opus est Historia aestheticae antiquae («История античной эстетики»). Certa opera philosophorum antiquorum in Russicum vertit. Anno 1985 Praemio Publico URSS ornatus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!