Latinitas nondum censa

Alexius II (imperator Trapezuntinus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Urbs Trapezus, muris antiquis cincta, anno fere 1718 excusa

Alexius II e familia Magnorum Comnenorum (Graece Ἀλέξιος Μέγας Κομνηνός; natus 1282; mortuus 1330) fuit imperator Trapezuntinus. Fuit filius imperatoris Ioannis II quem ex Eudocia Palaeologina genuit. Anno fere 1300 in matrimonium duxit Djiadjak Jaqeli nobilem Georgiae virginem et ex ea genuit liberos sex, quorum tres postea imperaverunt:

  • Andronicus, patris successor
  • Basilius, imperator 1332-1340
  • Michael Anachutlus, a fratre Andronico anno 1330 necatus
  • Georgius Achpugas, a fratre Andronico anno 1330 necatus
  • Anna, imperatrix 1341-1342
  • Eudocia

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. -
Imperatores Trapezuntini
Byzantine eagle (Trebizond).svg
Alexius I 1204 • Andronicus I 1222 • Ioannes I 1235 • Manuel I 1238 • Andronicus II 1263 • Georgius 1267 • Ioannes II 1280 • Alexius II 1297 • Andronicus III 1330 • Manuel II 1332 • Basilius 1332 • Irene 1340 • Anna 1341 • Ioannes III 1342 • Michael 1344 • Alexius III 1349 • Manuel III 1390 • Alexius IV 1412 • Ioannes IV 1429 • David 1458–1461