Alexis Hellmer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Alexis Hellmer est linguae Latinae studiosus, natione Mexicanus, qui Studium Angelopolitanum in urbe Angelopoli Mexicanorum anno 2012 condidit.[1] Linguam et litteras Latinas necnon Graecas in Publica Academia Angelopolitana profitetur.

Professor Hellmer Aloisii Miragliae apud Vivarium Novum discipulus fuit ab anno 2007 ad annum 2008. Ab anno autem 2009 ad annum 2012, Latinas litteras antiquiores in eodem instituto Latine tradebat.

Sunt qui Alexin Hellmer in numerum eorum qui optime Latine loquuntur referant.[2] Anno 2008, operam dedit ad ordinandum conventum Litterarum Vis in Hungaria habitum, in quo etiam scholas moderatus est. Interfuit praeterea et acroases habuit Latinas in conventu Monumenta Viaeque (2010) et in conventu Alea Fati (2011), qui quidem conventus Romae in aedibus Vivarii Novi agitati sunt. Annis vero 2015 et 2016, munere repetitoris functus est tam apud Rusticationem Virginianam,[3] quam apud Conventiculum Bostoniense. Porro, invitatus est a curatoribus Instituti Paideia, instituti Neoeboracensis, ut acroasin Latine haberet necnon scholas quasdam Latine recitaret mense Februario anni 2017 inter Living Latin in New York city, conventum annuum.[4][5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]