Alexarchus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexarchus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4. century BCE;
Obitus: 3. century BCE;

Officium

Munus: Linguista

Familia

Genitores: Antipater;

Alexarchus (Graece Ἀλέξαρχος natus circa annum 350; mortuus circa 290 a.C.n.) Uranopolim condidit et linguam incolarum excogitavit.

Filius Antipatri fraterque Cassandri fuit. Cum Cassander rex Macedoniae factus sit, Alexarchus terram sibi dare eum rogavit et Ouranopolim {'Urbem caelestem') ibi condidit. Athenaeus Heraclide Lembio fultus hoc scripsit:

Ἀλέξαρχος ὁ τὴν Οὐρανόπολιν κτίσας διαλέκτους ἰδίας εἰσήνεγκεν, ὀρθροβόαν μὲν τὸν ἀλεκτρυόνα καλέων καὶ βροτοκέρτην τὸν κουρέα καὶ τὴν δραχμὴν ἀργυρίδα, τὴν δὲ χοίνικα ἡμεροτροφίδα καὶ τὸν κήρυκα ἀπύτην[1],

quod Natalis Comes sic Latine vertit:

Alexarchus qui Uranopolim civitatem aedificavit, peculiare etiam intulit idioma, quippe qui gallum orthoboam, tonsorem brotocertem, drachmam argyridem, domesticorum vivarium pedicas[2], caduceatorem apytem nominaverit.[3]

Vocubula inventa haec sunt:

  • ὀρθροβόας, ut Alexarchus gallum nominavit, de vocabulis Graecis ὄρθρος, aurora, et βοάω, clamare, deductus est, quasi maneclamans;
  • βροτοκέρτης, tonsor, de βροτός, mortalis, et κείρω, tondeo, quasi mortalitonsor;
  • ἀργυρίς, drachme, de ἄργυρος, argentum, quasi argenticulum;
  • ἡμεροτροφίς, choenix, de ἡμέρα, dies, et τρέφω, alo, nutrio, quasi dienutrix (quo satis est ad diem alendum);
  • ἀπύτης, praeco, de ἠπύω, convocare, quasi convocator.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Deipnosopistae, ΙΙΙ p. 98.
  2. Nescimus quid in textu Athenaei suo Natalis videret.
  3. Athenaei Deipnosophistarum sive Coenae sapientium libri XV Natale de Comitibus nunc primum in linguam Latinam vertente (Venetiis 1572).

De Alexarcho[recensere | fontem recensere]

  • Gera, Deborah Levine (2003). Ancient Greek ideas on speech, language, and civilization. Oxoniae. ISBN 0-19-925616-0. (Anglice)