Alexandria Caucasica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alexandria Caucasica sita est a meridie Bactriae, in monte Paropamiso

Alexandria Caucasica? sive Alexandria ad Caucasum? (aevo medio Kapisa, hodie Bagram) fuit colonia ab Alexandro Magno in tractu Paropamisadarum condita, ut aditum in Paropamisum custodiret. Tempore antiquo, nomen Caucasus etiam adhibebatur ut montem Paropamisum describeretur aeque ac Caucasum montem in medio-orientem.

Alexander Magnus[recensere | fontem recensere]

Alexander urbem 7000 militibus Macedoniis et 3000 militibus mercennariis implevit. Etiam castra prope hodiernam Bagram in Afghania exstrui iussit sub monte Paropamiso restituens castella eodem ratione atque more iam a rege Persico Cyro II exstructa.

Videtur ut patronus urbis deus Graecus Zeus (Iovis) fuit, quod ex nummis a rege Bactrio Eucratides emmissis cognoscimus.

Urbs Indo-Graeca[recensere | fontem recensere]

Alexandria Caucasica una fuit seedes regium Bactriorum (180 a.C.n.10 p.C.n.). Regnante Menandro I, urbs virentem sectam Buddhistorum Graecis praecipuis sacerdotibus habuisse traditur. In litteris Buddhisticis, Graecus (Pali Yona, i.e. 'Ionicus') monachus Buddhisticus Mahadhammarakkhita ex quadam urbe “Alasandra” advenisse commemoratur (quae enim Alexandria Caucasica putatur) cum 30 000 monachorum, ut exstructionem aedificii nomine Maha Thupa ("magna stupa") in urbe Anuradhapura in Taprobane insula celebraret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Alexandria/Kapisa" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)