Alexander Trallianus

Obitus: 605; Roma
Patria: Imperium Byzantinum
Familia
Alexander Trallianus, Graece Ἀλέξανδρος ὁ Τραλλιανός, scriptor de re medica Graecus, saeculo VI medio floruit. Opus eius Latine et Arabice versum per Europam occidentalem Asiamque occidentalem medio aevo receptum est. Trallibus in urbe Phrygiae meridianae natum esse liquet, filius Stephani[1] medici, frater grammatici Metrodori iurisconsultique Olympii medicique Dioscori et architecti Anthemii (hic iussu imperatoris Iustiniani de restitutione ecclesiae S. Sophiae Constantinopolitanae, anno 532 motu telluris delapidatae, agebat). De vita fratrum Agathias rerum gestarum scriptor his verbis disseruit:
- Atqui Anthemio huic patria quidem fuit urbs Tralles, ars vero inventiones machinarum fabricatoribus usitatae, qui linearem speculationem ad materiam traducentes, imitationes quasdam et veluti simulacra rerum vere existentium fabricantur. Excellens vero hac in arte fuit, et in mathematica scientia eximius, quemadmodum et in iis, qui grammatici vocantur, frater ipsius Metrodorus. Et certe felicem iudicaverim ipsorum matrem, quae adeo varia eruditione refertam prolem ediderit, duos enim hosce viros peperit, et Olympium, legum exercitatione et forensium controversiarum tractatione peritiaque clarum; praeterea Dioscorum et Alexandrum, utrumque medicae artis peritissimum. Atque ex his quidem Dioscorus in patria vixit, et praeclara edidit artis suae documenta; alter vero in veteri Roma habitavit, honorifice admodum evocatus (Agathias, Historiae 5.6).[2]
Alexander Hispaniam, Galliam necnon Corcyram visitaverat; Romae degebat, ubi fortasse a praepositis Byzantinis post victorias Belisarii convocatus est. Auctor fuit operum plurum quae tam Graece quam Latine servantur. Opus melius cognitum, cuius titulus est Therapeutica, non Galeni placita aliorumve, sed potius methodum ab auctore evolutam describit. Textus Latinus, fortasse iam saeculo VI conscriptus, variis locis lectiones meliores praebet.[3]
Opera
[recensere | fontem recensere]- Therapeutica in libros duodecim divisa
- versio Latina antiqua Practica nuncupata
- De febribus
- Epistula de vermibus intestinis
- De morbis oculorum
- De pulsibus et urinis
- versio Latina antiqua
- Dynameron (dubium)[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J.R. Martindale et al., The Prosopography of the Later Roman Empire (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1992), vol. 3B, 1183, Stephanus 1
- ↑ Bartholdus Georgius Niebuhrius, ed., Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque (Bonnae: Weber, 1828. Corpus scriptorum historiae Byzantinae, 1) pp. 289-290
- ↑ Nutton (2009)
- ↑ Guardasole (2004) p. 220 nota 3
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1504 : Practica Alexandri yatros Greci cum expositione glose interlinearis Jacobi de partibus et Januensis in margine posite [versio Latina mediaevalis]; Textus apud Gallica
- 1533 : Albanus Torinus(de), interpr., Alexandri Tralliani ... De singularum corporis partium, ab hominis coronide ad imum usque calcaneum, vitiis, aegritudinibus, et injuriis, libri ad unguem V. Basileae: Henricus Petrus Textus apud Gallica
- 1548 : Iacobus Goupylus, ed., Ἀλεξάνδρους Τραλλιανοῦ ἰατροῦ βιϐλία δυοκαίδεκα. Ῥαζῆ λόγος περὶ λοιμικῆς ἀπὸ τῆς Σύρων διαλέκτου ἐξελληνισθείς = Alexandri Tralliani medici lib. XII; Rhazae de pestilentia libellus ex Syrorum lingua in Graecam translatus. Lutetiae: ex officina Rob. Stephani (editio princeps textus Graeci); textus apud Internet Archive; Textus apud Gallica (Textus apud Google Books)
- 1556 : Ioannes Guintherius Andernacus(de), ed. et interpr., Alexandri Tralliani Libri XII Graeci et Latini, multo quam antea auctiores et integriores. Basileae: per Henr. Petrum (Textus apud Google Books)
- 1560 : editio Lugdunensis; Textus apud Gallica
- 1575/1576 : Ioannes Guintherius Andernacus(de), interpr.; Ioannes Molinaeus, ed., Alexandri Tralliani Medici Libri Duodecim. Lugduni: Antonius de Harsy (exemplar "1575/1576" apud Google Books) Textus apud Gallica, exemplar "1576/1576"
- 1557 : Sebastien Colin(d), interpr., L'onziesme livre d'Alexandre Trallian traittant des gouttes. La practique et méthode de guérir les gouttes. Poitiers: par Enguilbert de Marnef Textus apud Gallica
- 1878-1879 : Theodor Puschmann, ed., Alexander von Tralles: Original-Text und Übersetzung. 2 voll. Vindobonae: Braumüller; Vol. 1, vol. 2 apud Monacenses; vol. 1, vol. 2 apud Internet Archive
- 1886 : Theodor Puschmann, ed., Nachträge zu Alexander Trallianus. Fragmente aus Philumenus und Philagrius, nebst einer Bisher noch ungedruckten Abhandlung über Augenkrankheiten. Berolini: Calvary; Textus apud Internet Archive
- 1933-1937 : F. Brunet, interpr., Œuvres médicales d'Alexandre de Tralles. Lutetiae: Geuthner
- Critica et historica
- Iwan Bloch(de), "Alexandros von Tralleis" in Max Neuberger, Julius Pagel, edd., Handbuch der Geschichte der Medizin vol. 1 (Ienae: Fischer, 1902) pp. 535–544
- Petros Bouras-Vallianatos, "Modelled on Archigenes "theiotatos": Alexander of Tralles and his Use of Natural Remedies ("physika")" in Mnemosyne 4a ser. vol. 69 (2016) pp. 382-396 JSTOR
- Isabel Grimm-Stadelmann, Untersuchungen zur Iatromagie in der byzantinischen Zeit (Berolini: De Gruyter, 2020. ISBN 978-3-11-061292-9) pp. 187–536
- Alessia Guardasole, "L'héritage de Galien dans l'œuvre d'Alexandre de Tralles" in Publications de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres vol. 15 (2004) pp. 219-234
- Alessia Guardasole, "Alexandre de Tralles et les remedes naturels" in F. Collard, E. Samama edd., "Mires, physiciens, barbiers et charlatans: les marges de la medicine de l’Antiquite au XVIe siècle (Lingonis: D. Gueniot, 2004) pp. 81–99
- Alessia Guardasole, "Sur l'editio princeps d'Alexandre de Tralles" in V. Boudon-Millot, G. Cobolet, edd., Lire les medecins grecs à la Renaissance. Aux origines de l’édition médicale. Actes du colloque international de Paris, 19–20 septembre 2003 (Lutetiae: Bibliotheques interuniversitaires de médicine, 2005) pp. 323–337
- Valerie Knight, "Simon and the Tradition of the Latin Alexander of Tralles" in Barbara Zipser, ed., Simon of Genoa's Medical Lexicon (Berolini: De Gruyter, 2014) pp. 99–128
- D. R. Langslow, The Latin Alexander Trallianus: The Text and Transmission of a Late Latin Medical Book. Londinii: Society for the Promotion of Roman Studies, 2006 (Journal of Roman Studies Monograph no. 10). ISBN 0-907764-32-0
- Vivian Nutton(en), "From Galen to Alexander, Aspects of Medicine and Medical Practice in Late Antiquity" in Dumbarton Oaks Papers vol. 38 (Symposium on Byzantine Medicine. 1984) pp. 1-14 JSTOR
- Vivian Nutton(en), recensio operis Langslow (2006) in Bulletin of the History of Medicine vol. 83 (2009) pp. 388-389 JSTOR
- Giuseppe Ongaro, "La patologia epatica nel pensiero di Alessandro di Tralle" in Rivista di storia della medicina vol. 10 (1996) pp. 58–73
- John Scarborough, "Early Byzantine Pharmacology" in Dumbarton Oaks Papers vol. 38 (1984) pp. 213–232, praecipue 226–228
- John Scarborough, "The Life and Times of Alexander of Tralles" in Expedition vol. 39 ii (1997)
- Barbara Zipser, "Die Therapeutica des Alexander Trallianus: ein medizinisches Handbuch und seine Uberlieferung" in R.-M. Piccione, M. Perkams, edd., Selecta colligere, II. Beitrage zur Technik des Sammelns und Kompilierens griechischer Texte von der Antike bis zum Humanismus (Alexandriae Pedemontii: Dell'Orso, 2005) pp. 211–234
- Barbara Zipser, "Alexandros von Tralleis" in Manfred Landfester, ed., Geschichte der antiken Texte. Autoren- und Werklexikon (Der Neue Pauly. Supplemente, 2. Stutgardiae: Metzler, 2007) pp. 29–30
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |
- Textus Latinus: MS. Cantab. coll. Gonvill. 400/729: series imaginum
- Textus Latinus: MS. BNF Lat. 9332: series imaginum
- Valerie Knight, The 'De podagra' ('On Gout'): a pre-Gariopontean treatise excerpted from the Latin translation of the Greek 'Therapeutica' by Alexander of Tralles (dissertatio Universitatis Mancuniensis, 2015)