Alexander Sumarokov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alexander Sumarokov, ab Antonio Losenko pictus

Alexander Petri filius Sumarokov (Russice Александр Петрович Сумароков; natus Villmanstrand die 14 [25] Novembris 1717, mortuus Moscuae die 1 [12] Octobris 1777) fuit poëta, fabularum scriptor, ac criticus litterarius. Russiae primus scriptor litterarius professionalis (id est mercenarius) habetur. Anno 1767 insigne Sanctae Annae primi gradus et ordine consiliarii statalis ordinarii honoratus est. Sumarokov pluribus generibus studiosus erat; odas (festas, religiosas, philosophicas, anacreonticas), saturas, elegias, carmina, epigrammata, madrigales, epitaphiaque composuit. Pluribus metris et structuris poëticis usus est. Pater dramatis Russici habetur; praeter mores classicismi et tragoedias et comoedias scribebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ospovat, Kirill. Terror and Pity: Aleksandr Sumarokov and the Theater of Power in Elizabethan Russia. Brighton, MA: Academic Studies Press, 2016.
  • Vishnevskaja, Inna. Аплодисменты в прошлое. А. П. Сумароков и его традиции. Moscuae: Издательство Литературного Института им. А. М. Горького, 1996.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Sumarokov spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Alexandri Sumarokov opera Russica apud Vicifontem.