Alexander Schallenberg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Alexander Schallenberg
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Schallenberg: imago
Nativitas: 20 Iunii 1969; Berna
Patria: Austria

Officium

Officium: Federal Minister of Foreign Affairs of Austria, Federal Minister of Foreign Affairs of Austria, Federal Chancellor of Austria, Federal Minister of Foreign Affairs of Austria, Chancellery minister
Munus: iuris peritus, politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Wolfgang Schallenberg;
Familia: Schallenberg family

Memoria

Laurae: Order of Merit of the Principality of Liechtenstein, Order of Merit of the Italian Republic

Alexander Schallenberg (Bernae in Helvetia natus die 20 Iunii 1969) est legatus et iuris consultus Austriae.

E familia nobili de Schallenberg ortus, filius legati Austriaci Wolfgangi Schallenberg, in India, Hispania, Francia educatus est. Alumnus est universitatum Vindobonensis et Parisiensis II necnon collegii Europaei Brugis in urbe. Ab anno 1997 Bruxellis legatus iuxta unionem Europaeam operam dedit. Orator ministris a rebus externis Ursula Plassnik et Michaele Spindelegger ab anno 2006, consiliarius iuxta Sebastianum Kurz ab 2013 meruit. Die 3 Iunii 2019 ipse minister a rebus externis factus est, Birgitta Bierlein cancellaria.

Schallenberg ipse die 9 Octobris 2021, postquam Sebastianus Kurz infidelitate obiecta imperium abdicavit, cancellarius novus propositus est.[1] A die 11 Octobris usque ad diem 6 Decembris 2021 cancellarius foederalis Austriae fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Alexander Schellenberg (a sinistra parte) die 3 Iunii 2019 ab Alexandro Van der Bellen praeside in officium ministri a rebus externis rite inductus

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Schallenberg spectant.
  • Vita apud situm ministerii rerum externarum