Alexander Menšikov (dux militum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de duce militum Russico saeculi undevicesimi explicat. Si alium hominum, qui Alexander Menšikov appellatur, quaeris, vide Alexander Menšikov (discretiva).
Alexander Sergii filius Menšikov anno 1851 depictus

Dux serenissimus Alexander Sergii filius Menšikov (Russice Александр Сергеевич Меншиков, tr. Aleksandr Sergeevič Menšikov; natus die 26 Augusti 1787, mortuus 2 Maii 1869 Petropolis), Alexandri Danielis filii Menšikov abnepos, dux militum Russicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

In bello inter Imperia Russicum et Ottomanicum annorum 18281829 participavit, cuius tempore captione arcis Anapae, dein obsidione Odessi a copiis Russicis praefuit. Annis 18311834 gubernator generalis Magni Ducatus Finlandiae, et annis 18361855 minister navalis Imperii Russici erat.

Ante Bellum Crimaeanum mense Februario 1853 a Nicolai I imperatore Russiae legatus Constantinopolim missus est, ut tutelam Christianorum in Imperio Ottomanico pro Russia extrema condicione vindicaret. Qua condicione a Abd-ul-Mejid sultano negato bellum inter Russiam et Turciam coepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Menšikov spectant.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!