Alexander Martynov

E Vicipaedia
(Redirectum de Alexander Martinov)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexander Martynov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Martynov: imago
Nativitas: 12 Decembris 1865; Pinscum
Obitus: 5 Iunii 1935; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Imperium Russicum

Officium

Munus: Politicus
Paulus Axelrod, Martov et Alexander Martynov 1917.

Alexander Martynov, reapse Aleksandr Samoilovich Pikker sive litteris Russicis Александр Самойлович Мартынов Пиккер) (1865 – 1935), erat iam ante surrectionem anni 1917 Menshevista.

Ut Menshevista perrexit impavidus dimicare contra regimen Sovieticum victoriosum.

Praecipue defendit theoriam et factionem "quinque classium" contra classem unicam Bolshevistarum. Etiam, secundum eum, primum respublica "socialistica" erat condenda ante rempublicam communisticam quae post gradum socialisticum tantum existere posset.

Haec theoria "duorum graduum" ante communismum constituendum condemnata est in Congressu Internationali Factionis Communisticae.

Anno 1923 factus est amicus et fautor opinionum Leonis Trotski cum Komintern de quaestione Sinica dissentiebat. Mansit amicus Stalini ita ut, hostibus Bolshevisticis caventibus, posset morte naturali e vita cedere anno 1935.