Jump to content

Alexander Manzonius

E Vicipaedia
Wikidata Alexander Manzonius
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Manzonius: imago
Alexander Manzonius: imago
Alexander Manzonius: subscriptio
Alexander Manzonius: subscriptio
Nativitas: 7 Martii 1785; Mediolanum
Obitus: 22 Maii 1873; Mediolanum
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Imperium Austriacum, Regnum Italiae
Nomen nativum: Alessandro Francesco Tommaso Antonio Manzoni

Familia

Genitores: Petrus Manzoni; Iulia Beccaria
Coniunx: Henrica Blondel, Teresa Borri
Proles: Giulia Manzoni, Luigia Maria Vittoria, Pietro Luigi Manzoni, Enrico Manzoni, Filippo Manzoni, Matilde Manzoni
Familia: House of Manzoni

Memoria

Sepultura: monumental cemetery of Milan

Insignia heraldica

Alexander Manzonius: insigne
Alexander Manzonius: insigne

Alexander Franciscus Thomas Antonius Manzonius[1][2] (Italiane Alessandro Francesco Tommaso Antonio Manzoni; Mediolani die 7 Martii 1785 nobili loco natus; ibidem die 22 Maii 1873 mortuus) fuit scriptor more romanticismo, poeta, et politicus Italicus.

Manzonius Mediolani natus est die 7 Martii 1785. Filius putatur non esse Petri Manzoni patris publici, sed Ioannis Verri, fratris Petri Verri scriptoris.

Manzonius, nepos praeclari scriptoris Caesaris Beccariae, Melatii et Lugani studuit. Postquam amans Iuliae Beccariae matris obiit, apud matrem Lutetiam migravit, ubi usque ad annum 1810 vixit. Die 6 Februarii 1808 Henricam Blondel in matrimonium duxit. Illo tempore, ad religionem Catholicam se convertit.

Magnam suorum operum partem Manzonius inter annum 1810 et 1830 scripsit. Insequentibus annis matre, uxore, filiisque orbatus est; die 2 Ianuarii 1837 Theresiam Borri (1799-1861) in secundam uxorem duxit.

Anno 1862, senator novi Regni Italiae creatus est. Mediolani obiit die 22 Maii 1873. In eius memoriam, Iosephus Verdi Missam pro defunctis (Italiane Messa da Requiem) composuit.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  1. "Parinius, Alferius, Fusculus, Montius, Giordanius, Leopardius, ipseque Alexander Manzonius": Ioannes Mestica, Scritti latini giovanili (Florentiae: 1879): 54. Fons.
  2. "Ad Michaelem Ferruccium V. Cl. Alexander Manzonius"; Catalogo della sala manzoniana (Mediolani: 1890), 41. Fons.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Manzonium spectant.