Alexander III Fixlmillner

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexander III Fixlmillner
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Septembris 1686, 24 Novembris 1686; Pfarrkirchen bei Bad Hall
Obitus: 21 Ianuarii 1759; Cremifanum
Patria: Austria

Officium

Officium: abbas
Munus: clericus

Consociatio

Alexander Fixlmillner (baptizatus: Benedictus Franciscus; natus die 24 Novembris anno 1686, mortuus die 21 Ianuarii anno 1759) fuit 1731-1759 abbas Cremifanensis.

Alexander Fixlmillner die 24 Novembris anno 1686 in castro Hehenberg (paroecia Pfarrkirchen) prope Cremifanum sito natus et Benedictus Franciscus baptizatus est. Anno 1708 monasterium intravit et nomen Alexandri accepit. Lentiae humaniorum, Salisburgi philosophiae ac theologiae studia emensus est. Batavis anno 1709 subdiaconus, 1714 diaconus, 1714 sacerdos ordinatus est. Variis muneribus functus die 8 Novembris anno 1731 abbas electus, die 16 Decembris anno 1731 Batavis benedictus est. Fontes eum humilem piumque, simul disciplinae monasticae intentum ac amore patrio erga fratres pauperesque imbutum, vere hominem sanctum demonstrant. Sed et artem scientiamque aluit: Anno 1745 Cremifani primam speculam astronomicam erexit, quam aedificium postea (anno 1741) modo conditae Academiae equitum (Ritterakademie) conciliavit. Anno 1758 Speculam astronomicam Cremifanensem adhuc exstantentem aedificari iussit. Anno 1737 studium philosophicum, 1741 Academiam equitum (die 17 Novembris anno 1744 a Maria Theresia confirmatam), anno 1747 "Museum Mathematicum" condidit. Praeterea bibliothecam magnis opibus dotavit. Alexander die 21 Ianuarii anno 1759 mortuus ad altare Sancti Agapiti sepultus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Biographia brevis in situ Speculae astronomicae Cremifanensis cum bibliographia, vide hic
  • Epitaphium prope altare Sancti Agapiti in ecclesia Cremifanensi (textus in: Marian Pachmayr, Historico-chronologica Series Abbatum et Religiosorum monasterii Creminfanensis, Styriae 1777-1781, p. 755).