Alexander Ferrer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Alexander Ferrer
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Ferrer: subscriptio
Nativitas: 1 Februarii 1967; Urbs Panamensis
Patria: Panama

Officium

Officium: Q64481998, Q64482034, Q64482042
Munus: Politicus, Causidicus

Alexander Ferrer, vulgo plene Alejandro Guillermo Ferrer López (die 1 Februarii 1967 in urbe Panamensi natus) est politicus Panamae.

Alumnus est universitatum S. Mariae Antiquae in urbe nativa et Michiganensis in Civitatibus Foederatis. Ab anno 1993 legatus patriae meruit iuxta Conventionem portorii commerciique et Ordinis mercaturae mundanae aliasque societates Genavae sedentes. Annis 1996 et 1997 minister vicarius a rebus externis, minister a commercio et industria ab 2004 usque in 2008 meruit. Die 22 Maii 2019 minister rerum externarum a praeside Laurentino Cortizo factus est, quod officium die 1 Iulii eiusdem anni suscepit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]