Alexander Braun

E Vicipaedia
Wikidata Alexander Braun
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Braun: imago
Alexander Braun: imago
Nativitas: 10 Maii 1805; Ratisbona
Obitus: 29 Martii 1877; Berolinum
Patria: Regnum Bavariae

Alexander Braun (natus die 10 Maii 1805 Ratisbonae, mortuus die 29 Martii 1877 Berolini) botanicus Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Annis inter 1824 et 1827 Heidelbergae medicinae studens Monaci postea usque annum 1831 in artem botanicam se dedidit. Idem fecit anno 1832 Lutetiae. Anno autem 1833 professor in Polytechnico Carolsruhae fuit, anno 1837 rector Collectionum grandis ducis, annis 1846 professor Friburgi et 1850 professor Giessae. Anno 1851 factus est et professor in botanicis rebus et Hortorum botanicorum director Berolini.

Adeptiones[recensere | fontem recensere]

Gravitudo eius iacet praesertim in philosophicis statuendis quod ad morphologiam naturalem spectat. Theseis atque notiones suas compendiarie explicans ostendit in opere »Betrachtungen über die Erscheinung der Verjüngung in der Natur« (Lipsiae 1850) ubi doctrinam de plantarum foliorum positione excogitavit. In systematicis lucubrationibus operam dabat ut plantarum ordo in fundamento morphologico in contextu cum evolutione naturali historica ponendus cerneretur. Scriptis in posterioribus ante omnia de morphologia et (plantis) cryptogamis agitur.

Braun exaravit haec: »Untersuchung über die Ordnung der Schuppen an den Tannenzapfen« (Abhandlungen der Leopoldinisch-Karolinischen Akademie, tomus 14); »Über die Richtungsverhältnisse der Saftströme in den Zellen der Charazeen« (Berolini 1852); »Das Individuum der Pflanze in seinem Verhältnis zur Spezies etc.« (Berolini 1853); »Algarum unicellularium genera nova et minus cognita« (Lipsiae 1855); »Über Chytridium« (Berolini 1856); »Über Isoetes« (Berolini 1863); »Beitrag zur Kenntnis der Gattung Selaginella« (Berolini 1865); »Die Charazeen Afrikas« (Berolini 1867); »Neuere Untersuchungen über die Gattungen Marsilia und Pilularia« (Berolini 1870 u. 1872); »Über Parthenogenesis bei Pflanzen« (Berolini 1857); »Über Polyembryonie und Keimung von Caelebogyne« (Berolini 1860).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]